CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1496972 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1496972.

Nodus 1496972 in documento krcelic-b-ann.xml


(Domus regnicolaris Zagrabiae reparatur pro bano gratis.)

Quoniam pergravis ob sumptus foret tam advocatis quam et justitiam postulantibus, ipsis etiam assessoribus banalis tabulae Varasdini sub hoc bano constanter decursus, ut ideo cum bano dissensiones fuisse perhiberetur, banusque defectu culinae, stabuli semet Zagrabiae in regnicolari domo tabulam inlicere diceret, spoadens, ubi haec peracta fuerint, sese octavalia judicia Zagrabiae celebraturum, ideo onere magno rusticorum, sumptu item notabili domus regnicolaris Zagrabiae reparabatur: strata nova posita, culina erecta, stabulum item aliaque ad vota dispositionemque bani. Nihilominus tamen, non obstante eo etiam, quod processuum continuationem pro sequente anno Zagrabiam rejectavisset, per dispensationem rescripti regii fuit Varasdini celebrata anno sequente, non sine auctione lamentorum.