CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1496952 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1496952.

Nodus 1496952 in documento krcelic-b-ann.xml


(Novi assessores in tabula.)

Et quia in eadem judiciaria tabula tam hujus morte quam et translatione domini Antonii Bedekovich ad banalem tabulam duo assessoratus vacassent, inter multos instantes per regiam Majestatem resoluti sunt dominus Lucas Novoszel, comitatus Zagrabiensis ordinarius vicecomes, antea Poseganus, et dominus Christophorus Sztolnekovich, aliter Bornemisza, ex praetoriana turma. Hoc ei evenit, tum ut liberentur a contentioso homine, cum et quod reginae persvasisset, secas se Viennae uxorem non aquisiturum, miser autem esset alias, hinc ut juvari elevarique per matrimonium valeat, datus ei est assessoratus, quo obtento maritus modo est effectus cum 20 prope milium fl. lucro.

Casu autem factum est, ut hic Lucani Novoszel in tabula praecederet. Obtento decreto praesidem tabulae pro juramento excipiendo et capienda sessione interpellat Novoszel. Praeses nescio qua re, semet excusans rem ad sequentem diem rejicit: Novoszel sibi abeundum die illo esse dicit ad quendam a se praefixum terminum abiitque, ac moratus diutius cum fuisset, advenit Sztolnekovich sessionem urgendo, qood redire deberet causa matrimonii. Et hac ratione cum iste prius deposito juramento sessionem nactus fuisset, senior priorque assessor effectus est.