CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1496884 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1496884.

Nodus 1496884 in documento krcelic-b-ann.xml


(Comitatus Varasdinensis ad legalem normam restauratio.)

Die 28. Maji Varasdini, sententiam tabulae banalis ratihabente et confirmante tabula regia, quod comitatus Varasdinensis restauratio aliorum instar esse debeat et secundum leges communes ac novellares, talique sententia esto appellata, haud tamen ad septemviralem deducta, post declaratum ab aula commissarium regium ipsummet dominum comitem banum indictamque pro more congregationem comitatus, nobilitate plurima confluente, die praemisso Varasdini in arce primum introductio domini comitis Antonii Erdoedy in supremum actualem comitem comitatus Varasdinensis est habita, prouti et capitaneum arcis Varasdinensis, quae ferme sic est absoluta. Ad Dravum quidam comitatensium cum notario domino Balthasare Zaverszki comitem sunt praestolati, factave salutatione a notario, eundem cum banderio familiae Erdoediano ad arcem sunt comitati, explosis ubivis tormentis, nobilitate eum in arce praestolante. Die altero primo comes banus qua commissarius est advectus cum solitis ceremoniis, tum vocabatur Erdoedius dictaque a bano est oratio elegans resignatusque et comiti comitatus et hic comitatui praestito juramento, et cum ex consuetudine aliquid tractari soleat in signum accepti possessorii, dominus Ladislaus Czinderi quaedam proposuit, quibus alteram vicecomitem Nicolaum Bedekovich damnare videbatur: rejectaque ad sequentem dein sessione, peractoque convivio, die altero peracta fuit comitatus restauratio. Comes dominum Nicolaum Bedekovich sic resignare aperit, quod nec candidari cupiat; interim quod eundem ad legum tenorem, dominum item Georgium Petkovich ac Stephanum Magdalenich Paulumque Bakich candidaret, Petkovichium illico palam rogando, quatenus officium ordinarii vicecomitis assumere dignaretur. Verum isto reluctante ac sua notoria sinistra valetudine semet excusante, postquam ultro eum rogare comes non cessaret, tum consiliarius camerae Posoniensis dominus Joannes Roller qua familiae plenipotentiarius requirere, ab omnibus inclamari ceptum: vivat, vivat; taliterque Georgius Petkovich in ordinarium vicecomitem est electus. De substituto tum actum, candidatique ex more, ut comes dicendo videretur innuere, ne eligatur Ladislaus Czinderi, Balthasar Zaverszki, Franciscus Kanotay, Georgius Horvath, exeuntibusque candidatis commendabat comes, ut pacis quietisque amatorem eligerent, subdens: "cum Zaverszki talis mihi videatur fueritque hactenus annis quinque notarius, spero eo inclinare singulos"; clamatumque denuo: vivat; ergo idem Zaverszki substitutus vicecomes electus est. Notarium comitatus dixit Franciscum Kanotay, protestante domino Nicolao Skerlecz qua fisco regni, quia nuper facto perceptore, quod sine candidatione denominaretur, suamque protestationem inactari postulante. Perceptor comitatus factus Georgius Horvath. Judlium electi: districtus Ratkaiszko dominus Joannes Konczer, Vinicensis Joannes Paxi, Varasdinensis Josephus Jambrekovich, Zagoriani Josephus Horvath, quod 32 annis vicejudlium fuisset. tum vicejudlium; actumve de procurando sigillo atque aliis hoc et subsequente die, quo comites suam aeque respectu totius restauracionis protestationem et adversus supradictam domini Skerlecz reprotestationem dixerunt inactarique voluerunt.