CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1496809 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1496809.

Nodus 1496809 in documento krcelic-b-ann.xml


(Adami Naisich mors. Ejus descriptio.)

Die 13. Aprilis Varasdini Adamus Naisich regni vicebanus obiit. Et quia diuturnior sua fuisset infirmitas, quam superaturus non credebatur, sub decursu adhuc banalis tabulae cum apparuisset, banum ad Georgium Petkovich inclinare pro dando successore in vicebanali officio, ideo hac inclinatione intellecta rogat Naisichius bani praesentiam, qua obtenta persvadet banum, ut successorem sibi daret dominum Joannem Busan; quibus ex motivis, incognitum. Tres Naisichius reliquit filias, in masculo deficiens. Avus suus nobiiitate fuit donatus a Leopoldo. Homo fuit popularis celeberrimusque potatur, ut veteris perpotationis mos cum hoc heluone vini exstinctus visus sit videaturque. Astutus erat, sincerus nemini, varius, ac ob bani Batthyan e regno absentiam omnipotentissimus, adorabaturque ad annum 1756, quo prodiit estque detectus, pluraque excoquere debuit, uti superiora testantur. Rerum suarum fuit incurius: in politicis duo observabat: aulae ac bano assentiri adularique, ac ex suo utili publicam felicitatem metiri. Lusit bene cum clero, monachis, ac magnatibus. E miseriis ac paupertate nativa eluctatus primum matrimonio cum Cecilia Christina Matachich, per quam bona Belecz, milia in paratis 13, aliaque est consecutus. Ad divitum testamenta condenda fuit vigilantissimus, et hanc curam, monachorum antea, ipsis eripuit. Hinc ex testamentis multa est consecutus. Divites viduas coluit lucri sui causa, sed vix fuit aliqua, quam non decepisset. Sane protectionem suam in banali tabula vendere solitus, id quod ei probavit | dominus Joannes Szaich in causa Auersperg comitum contra se promota pro bonis Brokunjevecz, fassione coram capitulo Chasmensi plane celebrata. Testamenta condidit domino Benger, Gudich, baroni Gotthal, comiti Chikulini, omnibus deficientibus, comiti item Ludovico Erdoedy, etc., ac nullum quidem sine suo utili sibique inscripto legato; dominae item Skerleczianae natae Despotovich, cujus filiorum Petri et Nicolai filiarumque Annae ac Ceciliae tutorem se scripsit, hunc dein transferendo in dominum Huszinecz, ut incautum involveret, quemadmodum in fine accidit, dum ratiocinaretur Huszinecz coram tabula regni judiciaria. Qua occasione Naisichii zelus plene evenit; bona nempe redacta Skerlecziana ad nihilum, attrita supellex omnis, Cecilia vendita, pluraque alia notoria plane, ut hypocrisis hominis patuerit omnibus.