CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1496579 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1496579.

Nodus 1496579 in documento krcelic-b-ann.xml


(Nuptiae serenissimi coronae principis.)

Ob imminentia nuptiarum solemnia ex regni congregatione publico nomine destinati dominus comes Joannes Patachich, suae Majestatis camerarius et administrator comitatus Veroviticensis, dominus item regni protonotarius Petrus Skerlecz, assumpturi Viennae canonicum Mathiam Petrovich, collegii croatici rectorem, ex parte ac nomine cleri, cum oblatis muneribus mille aureorum in crumena, a monialibus Varasdinensibus confecta ipsisque 150 fl. soluta, sunt profecti, ex parte autem ac capituli Zagrabiensis nomine ob factam invitationem dominus Georgius Malenich lector et Joannes Paxi Chasinensis praepositus; qui dein una cum episcopo ad finem Octobris rediverunt.

Adveniente itaque serenissima sponsa principe Elizabeth Parmensi Viennam die sexta Octobris publicus solemnisque ejus ingressus est habitus. Praecessere suo ordine ac juxta senium consiliariatus singullorum currus. Praecessit Colocensis archiepiscopi currum currus Zagrabiensis episcopi, quod iste senior esset consiliarius, neque enim alterius dignitatis quam unius consiliariatus habita fuit ratio. Potissimum Hungarorum fuere currus, ex Croatia bani tantum ac episcopi, Hungarorum plures. Praetorianam turmam summum fecisse splendorem, referebant singuli, et ob novitatem praeferebatur. Redux episcopus summum se splendorum fecisse jactabat monstrabatque currum, quo vectus fuerat, cujus in eo splendor exstitit, quod rotae fuissent inargentatae, seu colore tali obductae. Palatinus recipiebat munera ex Hungaria Croatiaque perlata. Celeberrimum se reddidit quidam Cisterciensium abbas, millionem immolans, proptereaque titulo s. r. i. principis ab imperatore donatus. Reliqua nuptiarum, quia non aderam, non scribo indubius, conscripta ab aliis. Quae autem relerebantur a reducibus, ob varietatem narrationis omissa facio.