CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1496498 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1496498.

Nodus 1496498 in documento krcelic-b-ann.xml


(Baronessa Juliana Sermage moritur; ejus delineatio. Familiae Sermage novae in Croatia notitia.)

Die octava Julii Zagrabiae in domibus suis obiit domina baronessa nata Juliana Moscon, vidua Sermage Josephi ab anno 1746., die 2. Novembris. Haec me ex baptismo levavit 1715. die septima Februarii, natum die quinta festo s. Agathae. Vixit annis 78, Zagrabiae apud Capucinos sepulta. Fuit foemina formae elegantis justique ac sine defectu corporis; pulchritudo formae nec in senio defuit. Gratia naturae pollebat insigni geniique, ut vulgo ajunt, fuit jovialis sive ad hilaritatem facti, jocos scivit milleque historias ad finem aptas ac idoneas; astuta, prudens, perspicax, regulatam docens vitam, sive nec prodiga nec avara, temporibus semet accommodare gnara. Ex ginaeceo Leopoldi imperatoris a morte ejus vixit in bonello unico Miszkovo, districtus Berdovicensis, vocato, et satis misere, gratiaque vicinorum atque Berdovicensis olim parochi. Mikulich vocati, plurimum gratia, qua ex conversatione suspicione ac obloquiis non caruit. Generalis Carolostadiensis olim Josephi Rabatta secretario Josepho Sermage, qui se baronem dixit vel per uxorem baronessam talis evasit. nupsit, viro omnino capaci, bene educato, multarumque lingvarum gnaro, et successive banalis tabulae assessore. Hacve ratione familia haec Sermage in Croatiam venit Croatique innotuit. Ex hoc copiosam suscepit pro lem, ac nisi fallor, 16 plane, quae demortuae omnes, excepto Petro Troyllo, pri mum Maximilianae baronessae Prassinszki marito, ex qua suscepit filium Petrum Joannem Nepomucenum, dictum superstitem, dein, mortua Maximiliana, Annae Mariae, Draskovich natae, relictae vero comitis Petri Keglevich. Vixere pauperes ac uno contenti bonello Miczkovo, et demortuae Julianae maritus genitores suos, ut dicebatur, Salisburgo ad se duxit, Petrum videlicet, quem pri mum dixeris, avum Petri II. ex Josepho patre, abavum autem Petri III., ex Maximiliana Prassinszki progenitum. Petrus I. in Miczkovo mortuus et Berdoviczii est sepultus. Mortuo vicecomite Hyacinthi, cui uxor fuit Julianae hujus soror, quamvis Hyacinthius Zagrabiensi capitulo legasset omnia, consequenter et curiam Lusznicza, tum muratam, (ast nunc ruinatam purumque Sermagianum hodie alodium, quae legitime ad successionem Julianae pertinebat qua cum sorore condivisionalis) capitulum apprehendisset ac in ejus fuisset pacifico possessorio annis pluribus, Josephus Sermage cum uxore Juliana, exturbato pulsoque sine calceis canonico administratore, Gabriele olim Bisztriczey, eandem apprehendit. Longioribus inde subsecutis litibus ac in annos annosque perseverantibus, praecipue ob defectum scientiae juris in capitulo et legulejorum ditescere cupientium et clerum decipientium formalitatibus, capitulum ex testamento processit, tum et ad violentiam, et post longas tot annorum lites ditatumque Josephum Magdich, qui videlicet et domum Hyacinthianam olim, postea Magdichianam, hodie domini Nicolai |

Skerlecz, bona item Omilje Hyacinthii testamento ad capitulum devoluta accepisset, tandem cum eodem Sermage Josepho convenit, informatum a procuratore suo: nec Hyacinthio fuisse activitatem testandi in legitimis successionibus, nec violentiae poenas obtineri posse, cum nemo foret violentus in suis; bona Lusznicze fuisse ob divisionem baronessae Sermage, pateret adeoque, fraude et dolo bona earn neutiquam occupavisse; respectu vero baronis Josephi Sermage, cum bonorum, apprehensio factum baronessae fuisset, prouti et, licet inhumanior, Gabrielis Bisztriczei ejectio, commissione mariti doceri nequeunte, processum esse desperatum. Transegit ergo capitulum, procuratore Magdich svadente, adnumerando pro fructibus perceptis Sermagio fl. rh. bismille. Istis ergo auctus fuit Sermage facultatibus, a cujus morte, 2. Novembris 1746. Zagrabiae secuta, vidua post mortem deficientis comitis Joannis Francisci Chikulini 1746. 16. Junii secutam, qua bonorum agnita successor, videlicet: Novi Dvori, Sztubicza, Szesztine, Harmicza. Krapina, repertis etiam 18 milibus fl., Chikulino mortuo, uti ex processu evenit, ac Konschina Naisichio cum onere 24 milium fl. data, avitis debitis suis Chikulianisque persolutis, divitias magnas parcius vivendo, ut asveta fuerat, comparavit reliquitque filio Petro Troyllo, qui Vienna recte advenerat. Iste Chikulinio mortuo quamvis Prassinszkianae connubio bona Bisztricza atque Szutinszka cum Poznanovecz fuisset consecutus, metuens attamen, ne indigenatus disputaretur taliterque capacitas bonorum possessorii, repertis Sztubiczae, sibi per matrem cessae, Chikulinianis pecuniis, partim etiam mutuatis, Viennam venit. Et cum natus in Croatia ipse fuisset, opera domini comitis cancellarii Leopoldi Nadasd armales clam accepit exsolvitque. Tum ne ignobilis existimetur, cum jam hactenus pro barone fuisset habitus, indigenatus expeditionem accepit comitisque titulum solvit. Indigenatum remonstravit tabulae, cum quaestionem illi in processu habito violentiali cum Joanne Rauch, tum vicebano, idem vicebanus formavisset. Hac ratione Sermage in Croatia est stabilitus auctusque divitiis, titulis, honoribus ac affinitatibus; 1751. ad dietam Posoniensem comparuerat, ast svasus abiit, ne in quaestiones aliquas incidat, temporeque suo firmetur. Post Maximilianae Prassinszki mortem causa connubii et per id affinitatis illustrioris contrahendae tum praemissa fecit, cum et camerariatum procuravit, qui multis milibus eum constitit, pecuniisque vicit, ac sese testimoniis, emptis a gallico Viennae legato, ex Galliis procedere docuit. Tum vicecolonelli empto a Wolffgango Jellachich in banalibus confiniis sine tamen salario officio, numeratis 8 mille fl. rh., demum cum vidua Petro-Keglevichiana, nata comitissa Anna Maria Draskovich, est conjuctus, haec omnia minus probante matre Juliana Moscon, saepe cum suspiriis dicente: altissimo precio foemineas carnes a filio suo emptas esse. Ex qua etiam consideratione pro nepote suo Petro apud Sigismundum Vojkovich 10 milia fl. deposuit elocanda. Haec sincere ac veridice notare visum est ob secuturam aetatem, memoriamque nunc viventium, quae nobis exstinctis etiam extingvetur. Juliana sacramentis munita ex podagra, qua multis annis premebatur et deferri debebat jam ab anno 1748., obiit: foemina, cui similem tarde habitura Croatia, prudenter ac sagaciter privilegiis foemineis usa, saepeque triumphans, quia foemina esset, promerita, cujus vita, dicta actaque conscriberentur, quod et fieret, si alibi vixisset. |