CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1496358 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1496358.

Nodus 1496358 in documento krcelic-b-ann.xml


(Salutaria projecta domini Kussevich.)

Franciscus porro Kussevich ob tam diuturnam Viennae moram Croatis omnibus falso suspectus fuerat, alienumque habuere patriae cives erga ipsum animum, quin et comiti bano suspectum rediderant, et passim projectantis nomine audiebat. Curiosus itaque de negotiis suis informari studui, sed vidi, viro fieri a concivibus injuriam. Ille primo bona Svarcha et Dubovecz obtinere nitebatur, obtinuissetque, nisi alto illa precio, ducentis videlicet milibus, quibus carebat Kussevich, taxata exstitissent. Secundo, quaerebat, an erecta abs se Zagrabiae juxta s. Xaverium pannificina vel sublevari, vel eliberari posset: eliberari ejusdem venditione, sublevari sive per consocios, sive ejusdem progressum. Ad secundum hoc videbatur sibi necessarium, de mondura sive militum vestitu procurando facilius agere. Facta igitur deductione et quidem, ut dicimus, ad oculum demonstravit, se vestitum integrum cuivis militi praebiturum pro fl. rh. 14, crucigeris 16, vestem autem et caligas, ut modo darentur cum zona et cingulo pro fl. 8, crucigeris 14, ubi nihilominus in actuali providentia miles singulus pro postremis his fl. 23 persolveret. Adidit vecturarum onus, quod cassae remaneret regiae, nec subditi gravarentur, pecuniae in Croatia conservationem, quam nunc efferre necessum est, filiorum patriae in pannificinis culturam, militarium provisionem, quia nunc, dum per Judaeos submitterentur vestitus, vix alicui applicari potest, ut vel novum emere cogatur, submissum attamen persolvere debeat, vel receptum sibi applicare. Augendam per hoc contributionem regiam, dum sartores, nodifices aliarumque artium mechanici labores sunt habituri. Plurimaque | alia, ut emolumenti supra millionem unum deduxerit; sed ipsa haec evidentia fuit nocumento. Perpetuis siquidem atque aliis aliisque propositionum suarum commissionibus et deputationibus eludebatur; laudabatur opus, sed sine effectu. Accidit, me cum domino assessore Skerlecz Nicolao apud Transylvaniae consiliarium Bandi cum altero ejusdem cancellariae consiliario Somlay constitui, ac in sermonibus, cum de Kussevichii tam diuturna Viennae mora indagarent, rem illis supradescriptam retulimus. At illi: Abeat, inquiunt, haec nunquam est effectuaturus, neque dehinc se eludi patiatur. Sunt, narrant, Viennae Bohoemorum plurimi ad clavum sedentes reipublicae primique aulae ministri, ut Kaunitcz, uterque Codeck, Altham etc. ; his summi ex bonis eorundem Bohoemicis atque Moravicis reditus pannificiuae sunt similesque molae; ut panni, corii, sellae etc. continuam distractionem habeant, recipiantque illico pecunias, magazinum regium Viennae excogitarunt erexeruntque. Huc illi sua promovent, ex hoc qua regio elevatiore precio pro regiminibus accipi cuncta necessum est. Qua ratione lucratur imperator, ipsi, Judaei, vel arendantes, colonelli ac tot tantique, nec ipsis est, quo precio detur militi, sitne accommodata vestis, sed quid tot tantique lucrentur. Ut hoc cedat privato Kussevichio, nunquam efficiet, sed ducetur ludeturque, ut tandem pertaesus relinquat, oneratus sumptibus. Adidere, Transylvaniam totam, ut status et provincia est, cum oblatione centum mille fl., repraesentatione item sublevandorum in eo contribuentium, ut medium habeant solvendae contributionis suae, egisse ad nauseam, ut admitterentur conficienda tantum lora illa in Transylvania, quibus deferri solet a militibus framea, sed negatum fuisse. Ut autem privatus obtineat, ne pannus ex magazino obtineatur, istud nec cogitet. Qua re a nobis Kussevichio relata, illoque resolutionem adurgente, conclusum tandem est: majestatem suam in vicem crucigerorum illorum, quos confiniarii in vigiliis stantes obtinerent, monduram illis suppeditaturam, neque amodo eos pro vestitu quidpiam numeraturos. Kussevichium tacere oportuit, cum ad illum non pertineret, quanti precii dandus gratis vestitus sit futurus; itaque: sic vos, non vobis fertis aratra, boves. Insumpsit biennio amplius Viennae Kussevich, ille attamen nil obtinuit, sed per ipsum, nec eatenus requisitum, confiniarii omnes vestitum gratuitum; deinde tracto in societatem comite Petro Sermage in patriam rediit.

Decimo sexto.