CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1496312 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1496312.

Nodus 1496312 in documento krcelic-b-ann.xml


(Agriensis episcopus seminaria accipit Jesuitis.)

Sub finem Aprilis vel Maji initium, nescio, quid episcopo Agriensi domino Francisco Barkoczi cum Jesuitis Cassoviensibus intercessit. Hoc certum est, episcopum Jesuitas ex seminario clericorum amovisse, et quidem per suos haidones eduxisse; qualiter autem eorsum devenerint, rescire nequivi. Jesuitae per Viennensem urbem lamentati graviter sunt contra episcopum ut violentum ac tyrannum. Episcopus autem aliud nil Viennam seripsit, ac ne inauditus convinceretur, et dum Magno-Varadino, quo ad installandum ejus loci episcopum in officium supremi comitis pergeret, rediturus esset, plenam facti sui semet daturum rationem. Quae me Viennae degente cum non advenisset, annotare ultro nil scio.

Decimo quinto.