CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1496279 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1496279.

Nodus 1496279 in documento krcelic-b-ann.xml


(Conscriptio comitatuum ordinata, incoata, impedita.)

Me Viennae existente, restituti comitatus Zagrabiensis et Crisiensis, suam testaturi diligentiam, conscriptionem 1754. regio jussu ordinatam, sed per Raffay atque alios elusam reassumere constituunt, eamdemque ordinant. Sed quia ideas modumque ignorassent, ego exspectandus eram, ut ex libro hocce eisdem succurrerem, quod feci etiam ad preces domini Jursich. Ordinati fuere qer comitatum Zagrabiensem pro praeside canonicus Joannes Baptista Paxi, adjuncti domini Spoliarich et Arbanasz, ac ex parte bancalitatis dominus Benedictus Krajachich, exemplo attamen conscriptorum 1754. cauti, sine notabili diurnorum praenumeratione | incoare opus recusarunt. In comitatu Crisiensi aeque ordinati conscriptores, quos inter canonicus Antonius Zlatarich. Et incoato opere ac per aliquot possessiones incoato, vulgatur rumor, tumultuavisse plebem ipsosque conscriptores insolentius tractavisse. Hunc banus, nescio a quo informatus, confestim Viennam perscribit, ac mandato regio a conscriptione cessatum. Reduces conscriptores mirabantur, cum nihil similis accidisset, neque de attentato tumultu vel audivissent, quoadusque reversi non sunt. Comitatus ob honorem comitis bani, rumores vanos pro re certa ad aulam scribentis, falsitatem repraesentationis edocere neglexerunt, jussu contenti regio. Suspitio ingens fuit, rumorem hunc a Naisich et Busanio promanasse, ne iniquitas eorum contra conscriptores 1754. detegeretur in effectu, convicerenturque mendacii, tumultum 1755. ex conscriptione promanasse.

Decimo tertio.