CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1496173 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1496173.

Nodus 1496173 in documento krcelic-b-ann.xml


Praeparationes pro nunptiis archiducis.

Celsissimus princeps a Liechtenstein, postquam deducendae Parmâ serenissimae sponsae legationem et provinciam suscepisset, intra magnificos superbosque caeteros apparatus lectosque itineris viros praestantissimos quosdam ex subjectis Austriae terris et formosissimos legit pro ephebis juvenes, quibus ipse sumptu proprio ornatissimas vestes caeteraque omnia praestitit; hos inter domini tabulae judiciariae praesidis

mei Balthasaris Magdalenich filius nomine Ignatius, in academia Emanuelis Viennae vocata tum convictor, fuit ex parte Croatiae, qui semet juvenili impetu baronem edixit. Mense Julio princeps ipse aliique Parmam profecti sunt.

Quinto. Incredibiles summaeque ad has nuptias fuere, praecipue Hungarorum dispositiones, pecuniarum effusio, apparatus ac vestes, praecipue et omnes ferme e Gallia.

Sexto. Mortuo supremo comite Zoliensi domine comite Nicolao Erdoedy, filio comitis olim Ladislai, comitatum consecutus est dominus comes Daniel Eszterhazy paulo post mortuus, succedente sibi in eodem supremi comitis officio domino comite Joanne Nepomuceno Erdoedy. Vidua autem Nicolai, nata de Batthyan Theresia ex comite palatino Ludovico de Batthyan, ob respectum patrui sui mareschalli Caroli, aulae serenissimi coronae principis praefecti, ejusdem serenissimae sponsae ginecei praefecta est declarata. Septimo. Crevêre ubivis contributiones auctaque tributa, inhypothecata bancalitatis bona, quin in Hungaria ipsius sacrae coronae, sed postremo hoc perpaucis noto ac aliquando prodituro.

Octavo. Klobusiczki Colocensis archiepiscopi mors. Novus archiepiscopus et episcopus Transylvaniensis.

Pestini in horto suo inter tot adstantium religiosorum preces, die quinta mensis Aprilis mane circa nonam obiit excellentissimus | dominus Franciscus Xaverius Klobusiczki, comes factus, archiepiscopus Colocensis et Bacsiensis, locique et comitatus Bacsiensis perpetuus supremus comes, actualis intimus consiliarius, tabulae septemviralis assessor. Si cui, fatalis mihi sane mors ista evenit, ut expertus sum, dicamque inferius. Caeterum Klobusiczki quis fuerit, in vita ejus offendes. Colocsam ad metropolitanam nempe delatus ad tumulum est, ibidemque sepultus. Post bimestre archiepiscopatum aulae denominatione consecutus est Transylvaniensis episcopus dominus comes Josephus de Batthyan praedictosque omnes defuncti honores; Transylvaniae autem episcopatum ab eadem aula obtinuit, simul et praeposituram Posoniensem p. Antonius Bajtay e scholis piis, vulgo piarista, resolutus una liber baro, procurante istud sibi affine suo comite Antonio Grassalkovich, camerae Posoniensis praeside, quo auctore idem Bajtay serenissimo coronae principi patriae historiam dedit, et his viis ad episcopatum pervenit.