CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1496141 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1496141.

Nodus 1496141 in documento krcelic-b-ann.xml


Jesuitae Portugalli Romam delati.

Patribus Jesuitis negatum, ut e Portugallia exules et proscriptos Romamque appellentes per Raguseorum naves possint in provinciam Austriae recipere; ast permissum potius, ut | impositam ab eorudem generali provinciae taxam pro eorundem patrum intertentione Romam submittant. Collegium Zagrabiense 300 annuatim florenis taxatum exstitit. Satis indigabam, quae causa fuerit, ut potius tot milium fl. Romam submissio permitteretur, quam admitteretur receptio: ast fateor, vero similem rescire non potui. Deceptam fuisse reginam a Jesuitis, dicebant omnes; quin p. Joannes Bap. Szluha inde redux per familiae suae magnas preces ac non sine difficultate obtinuit, ut relinqueretur in hac provincia, cujus antea fuit alumnus, et Tyrnaviam fuit submissus.

Tertio. Muratorii libri de philosophia morali prohibentur.

Muratorii de vera devotione ejusdemque philosophiae moralis libros cum Viennensis archiepiscopus serenissimis archiducessis, reginae filiabus legendos proposuisset, confessarii e contra earundem Jesuitae ut haereticos prohibuissent, repraesentata Benedicti XIV. approbatione, archiepiscopus eosdem libros in Germanicum transferri procuravit ac Viennae imprimi. Passim credebatur, hinc promanâsse, ut Elisabeth Parmensis, sponsa archiducis Josephi, reginae supplicaret, licere sibi, in aula Viennensi constitutae, alio confessario et quidem Petrino, ab archiepiscopo Viennensi nominando, uti; illa enim morali Muratorianae asveta esset, quam intelligent a Jesuitis Austriacis damnari. Grave istud accidit Jesuitis, apertumque societatis hostem Migazzium dicebant, metuentes, ne ab hujus exemplo ab imperio augustarum conscientiarum decidant, praecipue postquam viderunt, Elisabethae exauditas fuisse preces datumque eidem, quo vita durante usa est, pro confessario presbytherum, canonicum Olumucensem.

Quarto.