CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1496128 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1496128.

Nodus 1496128 in documento krcelic-b-ann.xml


Episcopus Quinque-Ecclesiensis ad locumtenentiale consilium. Joannes Patachich administrator Veroviticensis.

Redeunte ergo ad consilium regium locumtenentiale atque modalitate praevia ad cancellariam ipsam domino episcopo Klimo, cum is antea atque ab anno 1756. administrator comitatus Veroviticensis fuisset, neque gratis administrationem hanc retinere vellet, ad ejusdem domini Klimo factam a me autem sibi Viennae suppeditatam propositionem dominus comes Joannes Patachich, suae Majestatis camerarius, per resolutionem regiam sine facta eatenus instantia administrator comitatus Veroviticensis fuit declaratus, cujus aliunde parens Ludovicus supremus comes esset salariumque perciperet.

Secundo.