CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1496111 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1496111.

Nodus 1496111 in documento krcelic-b-ann.xml


In cancellaria ex parte cleri nemo succedit.

Ut Patachichio succedat in cancellaria quispiam, sperari non potuit, quod ob interesse promotione sit amotus. Ne autem religionis negotia negligi videantur, Kollerii fuit inventum, ut episcopus Quinque-Ecclesiensis dominus Georgius Klimo, olim in locumtenentiali consilio et ante Patachichium in cancellaria consiliarius, iterum ad idem locumtenentiale consilium poneretur, primatem quasi in consilio suppleturus et totum gubernaturus consilium, ac una, si et quando opus fuerit, in religionis rebus aliisque ecclesiasticis cancellariae ipsi adjutorio futurus. Evocatur itaque Viennam Klimo, a Kollerio ubivis magni episcopi nomine praedicatur unusque omnium intelligentissimus. Comparet ille me praesente Viennam. Systema de se factum reditus sui ad locumtenentiale consilium eidem panditur, et necessitas deprecatur, sed spe consequendae via hac primatialis in Hungaria dignitatis eatenusque sibi factae a Kollerio assecurationis acceptat. Itaque hac ratione praedictus dominus Klimo regendis ecclesiasticis rebus fuit praepositus. Videbantur etiam Hungariae episcopi contentari, si nemo Patachichio in cancellaria successerit, ne se minori semet humiliare et supplicare debeant. Protestantes vero et schismatici hunc Kollerii zelum plane laudabant.

Creditu perfacile est, dominum Koller cogitavisse de procuranda domino Klimo via hac primatia, quia iste priorem prae reliquis Hungariae episcopis colebat, eidemque et immolabat Cremnicenses victimas, et vias omnes obligandi Kollerii quaerebat. Deum enim Hungariae Kollerium esse vidit agnovitque facile. Anno superiore, nescio, quas dissensiones comitatus Vesprimiensis cum suo supremo comite, alias loci episcopo domino Martino Biro, habuit, protegente Kollerrio dissentientes et adversantes supremo comiti. Missus eo fuerat qua commissarius regius dominus episcopus Quinque-Ecclesiensis Georgius Klimo, persvadetque Vesprimiensi commissionis suae tempore, ut is pro coadjutore petat dominum canonicum Strigoniensem Iguatium Koller, fratrem saepe dicti domini consiliarii, expedita Viennam eatenus stafetta. Episcopus qua supremus comes contra comitatenses victor, Klimonis prudentia et dexteritas ac judicandi vis celebratur a domino Koller, et demum frater suus coadjutor Vesprimiensis episcopi cum successionis dictus, ac hoc anno consecratus episcopus Targensis est, ac Josephus Baizath datus Kollerio in tabula regia ex parte cleri successor.