CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1496014 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1496014.

Nodus 1496014 in documento krcelic-b-ann.xml


Revisio processus Kercselichiani passivi.

Anno isto tandem vigore papalis brevis qua delegatus a papa archiepiscopus Viennensis dominus comes Christophorus Migazzi me et episcopum Viennam evocat. Malenich, qui episcopi nomine causam egit, ab eodem isthuc magnis pecuniis mittitur; sibi fl. rh. 500 dati, hospitium praeterea victusque in collegio. Ego in justitia et aequitate fidebam, depraedicatoque ab omnibus horum zelo in archiepiscopo, mihi ab ipsomet per litteras suas insinuato, fidebam. Malenich in pecuniis, quas ferebat, episcopalibus. Viennam circa nonam Martii comparuimus; visitatoque archiepiscopo, mihi ad summa favere videbatur, unamque se zelare justitiam praedicabat, seseque esse informatum plene, dicebat. miserebaturque tantarum injuriarum ac persecutionum, seque ut archiepiscopum haud passurum, ut suffraganei suorum metropolitanorum sententiis non obediant, pluraque similia, atque brevi nos expediendos, cum nil supersit ac publicare sententiam. In Malenichium aeque invectus fuit sciscitando, quibus Zagrabiae vivatur legibus, exaggerandoque facta et attentata singula. Interea Malenichius circumire incepit varios, episcopo praedicta scribere, ad Batthyan Carolum postulare litteras, archiepiscopi cancellarium, ut vocant, corrumpere, viasque et modos mihi incognitos terrere, procurareque dilationem temporis et ne sententia promulgetur. Archiepiscopus, nescio quomodo, qui antea per ecclesiasticos causam tractabat et signanter quendam Piloa, rem totam suo tradit cancellario, homini saeculari et munerum pecuniarumque ob proles et lusus vigilantissimo. Iste miro artificio jam revidendam causam a consistorio Viennensi dicit, jam ab assumendis etiam ex Hungaria quibusdam causa municipalium Hungariae legum tempusque protrahit, ut Martio toto nil actum sit. Interpelatus ab utroque nostrum archiepiscopus, et quod ad audiendam pure sententiam vocati fuerimus, se moniturum dicebat cancellarium, ut terminaret sententiam. Interea rem sibi cum Jesuitis fuisse, tum causa theologici studii, quod cum illi debite non tractarent, ob incoatum theologiae studium in noviter erecta et magnifica universitatis aula per alios tradendum. Prouti in | effectu superioris anni mense Novembri p. Josephus Azzoni, Augustinianae familiae, ex Italia evocatus, theologicas dabat lectiones, in diesque praestolabantur collegam Azzonio quempiam e Dominicanorum coetu et Bononiâ quidem, qui demum sub anni fine comparuit, p. videlicet Petrus Maria Pazzaniga; Lectio canonum attributa est clarissimo celeberrimoque a litteris domino Rieger saeculari; scripturae praelectiones p. Antonio Konigsman et p. Cortivo, hoc Augustiano, illo Dominicano. De quorum fundatione et stipendiis agebatur ex commissione regia sub praesidio domini baronis Porchtensteyn. Archiepiscopus fundationes et legata ultro citroque ex archivis et monumentis exquirebat, vidique identidem ipse suspirantes in aula sua Jesuitas.