CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1495909 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1495909.

Nodus 1495909 in documento krcelic-b-ann.xml


Turmae praetorianae erectio.

Porro praetorianae hujus turmae gloriam dominus baro Franciscus Koller sibi attribuebat. Ad comitatus per Hungariam singuli pensionem annuam offerre necessitabantur, Transylvania quoque, ut amplius 500 fl. milia sint conflata, annueque ultra centum quinquaginta milia pro eodem Viennam comportentur. Pecuniis his non solum Viennae in suburbio domus cum horto, sed equi bisque necessaria empta sunt et respective ut stabula facta apparatus equiles. E his duplex splendidus superbusque vestitus singulis praetorianorum officialium servitorum exsolutio annua. Rei hujus curam habuit comes generalis Joannes Palffi, vicecapitaneus declaratus. Praetorianorum numerus ex 120 juvenibus deputatus, qui omnes titulo unterleitinantii sive secundarii procenturionis gaudebunt. Salarium eorundem menstruum, quod 27 fl. futuri sint, est promulgatum, quin talium adeo depicta futura felicitas, ut non solum certarint per summorum virorum commendationes aggregandi, sed sortem tantam pecuniis emerint. Fuere enim, qui 500 plane mille fl. pro aggregatione obtulissent, immo 400 aurei a singulo praetenderentur. Describebatur enim per cancellariae hungaricae litteras, cogitaret quivis, quanta sit horum futura felicitas, quod suo innotescent principi, horum unicam dehinc habendam considerationem in promotionibus militaribus, politicis, futurumque medium secuturae fortunae. Pluraque similia | incautae juventutis minusque penetrantium genitorum incitamenta ex aulicis moribus conflata. Dies 20 Septembris constituta, qua Posonii praetorianos convenire oporteat; triennium positum servituti, post quod exactum sequeretur accommodatio. Quae etiam Palftiano sub cancellariatu et Kolleriano in cancellaria imperio perseverante fuit secuta in quibusdam, ad fallendos contribuentes comitatus specie servatorum promissorum ad praedictam praetorianam turmam. Ex regno hoc Croatiae commendati per comitem banum primi ad eam fuêre suscepti: dominus Christophorus Sztolnekorich alias Bornemisza, fori utriusque advocatus et conferentiarum secretarius, Petrus Ballog aeque advocatus, et Adamus Zdenchay, episcopo junctus sangvine ac in bonis suis ad Carolostadium vivens private.

Nostro excellentissimo domino comiti bano Francisco Nadasd offerebatur turmae hujus capitaneatus cum spebus erigendi talem ad regni Hungariae baronatum; sed postquam se decipi passus non fuisset, obtigit domino comiti Leopoldo Palffi ab Erdöd actuali intimo consiliario, campi mareschallo, s. regni Hungariae conservatori ac per Hungariam armorum regiorum praefecturae officii vices gerenti.