CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1495889 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1495889.

Nodus 1495889 in documento krcelic-b-ann.xml


Contra comites Erdoedy proceditur intuitu restaurationis in comitatu Varasdinensi.

Banalis tabula dispensante principe Varasdini iterum est habita non sine murmure regnicolarum. In hac jubente principe per regni fiscum dominum Busan promota fuit causa contra familiam comitum Erdoedy intuitu usus illius, quod supremi comites darent vicecomites aliosque comitatus officiales comitatui Varasdinensi. Qua de causa etiam superiori anno, dum Zagrabiensis et Crisiensis comitatus sunt restaurati ad legum praescripta, comitatus Varasdinensis restaurari non potuit. Produxerunt comites Leopoldinum plane eatenus consensum et privilegium usu continuo firmatum. Sed quia 56. articulo anni 1723. hoc negotium ad viam juris ordinariam fuisset relegatum, adeoque dictum privilegium satis vulneratum, familia cecidit estque adinstar aliorum per totam sacram Hungariae coronam comitatuum, etiam certis familiis haereditarie collatorum, norma per sententiam relegata, quae appellasset etiam.