CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 149587 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/149587.

Nodus 149587 in documento kunic-r-epigr.xml


588. [587.] De perversa Cynnami sapientia. Quonam isthaec hauris tua scita e fonte, refutat Quae mos et sensus, vitaque tota hominum? Haec tria quod falsum clamant, id, Cynname, pura Haud usquam veri profluit: e scatebra. Nec rectum est, resti specie sed fallit inani, Error quos pessum devius abstulerit. Parce igitur longis rationibus; haud mihi sensum Communem ulla queat pol ratio eripere.