CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1495129 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1495129.

Nodus 1495129 in documento krcelic-b-ann.xml


Capitanei baronis Kulmer casus.

Bani, ut vocamus, adjutantius fuit baro Kulmer, capitaneus compagniae Petrinensis, jam ab anno superiori ad preces comitissae Adami generaiis de Batthyan, antea locumtenentis. Qui in lusu felix quidem fuerat, sed post banalem tabulam banum sibi irreconciliabiliter offensum redidit, quod partes sororum Francisci baronis Patachich, haeredum Stephani olim genitoris eorum Patachich, tueretur, tanquam ex sorore sua progenitarum. Favit Francisco Patachich ad extrema banus et in sua eum protectione habuit ut plurimum, quod lusibus apud eum aes a patre relictum dissiparet. Hinc postquam idem Patachich cum noverca sua pro ejusdem vidualibus praetensionibus et sororis suae ex hac matre nata, alias Miseroni nata, pro 30 fl. rh. milibus, arbitro comite Joanne Patachich, convenisset, tribus uterinis sororibus suis pro universis et quibuslibet paterno avitis portionibus suis ex mobili inmobilique ubivis habito fundo, suppelectili, clenodiis, fructibus bonorum, argento, etc. | in universum 12 fl. milia promittebat, Kulmer constitutus earundem plenipotentiarius accedere noluit Osam redaka prekrižano

Interea duae sororum Varasdini apud moniales in victu existentes, revocata Kulmerii plenipotentia constitutoque sibi curatore episcopo Belgradiensi Stephano Putcz, ad monialium adhortationes cum fratre suo Francisco Patachich contrahunt pro 16 milibus fl.; tertia Viennae apud Ursulinas ut convictrix degens, quamvis satis rogata, removeri ab avunculi sui Kulmer plenipotentia non potuit. Hinc ille coram districtuali tabula suscitans processum eumque promovens, quamvis Naiholdius fratrem defendisset, successive triumphans et ad 40 milia ratam hujus portionem obtinens acquisita sententia ac effectui per ordinatum assessorem mancipando, nesciretur quomodo quibusque viis a Kulmerio remota, victrix per constitutum a se curatorem et plenipotentiarium Stephanum Putcz ad octo milia praejudiciosissimumque sibi contractum accessit, eludens sibi optime volentem avunculum. Una harum ex desperatione suarum rerum monialem professa est cum dote 3000, aliae, quid facturae, ignoro.