CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1495028 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1495028.

Nodus 1495028 in documento krcelic-b-ann.xml


Clemens Papa XIII.

Carissima in Christo filia nostra, salutem et apostolicam benedictionem. Cum multa alia Romani pontifices, quibus nos plane quidem immerentes successimus, tum hoc praeclare sapienterque fecerunt, ut, quae provinciae ac nationes in finibus perpetuorum christiani nominis hostium positae tanquam valli quidam atque aggeres munitissimi contra ipsorum impetum existimantur, eas illi quam diligentissime observarent, praecipua benevolentia complecterentur et singularibus etiam, ubi res ferret, benefices exornarent. Ejusmodi est florentissimum Hungariae regnum, quod tu, carissima in Christo filia nostra, haereditarium accepisti, quodque ad christianae ditionis et gloriae terminos proferendos, vel propter bellicosissimae gentis fortitudinem omnium aptissimum, vel propter locorum naturam opportunissimum adhuc quidem semper habitum est et fuit. Neque vero quisquam ignorat, quam multa et quam egregia facinora pro tuenda propagandaque Jesu Christi religione gessit nobilissima Hungarorum natio, quam saepe manus conseruit cum teterrimis hostibus, iisdemque ad communem christianae reipublicae perniciem erumpentibus suo veluti corpore aditum interclusit, maximasque de illis atque incredibiles victorias reportavit. Celebrantur ea | quidem fama scientiaque omnium, clarissimisque prodita sunt monumentis litterarum. Hic autem silentio praeterire nullo modo possumus Stephanum illum, sanctissimum fortissimumque Hungariae principem, cujus memoriam celestibus honoribus consecratam atque in sanctorum numero collocatam rite veneramur. Ejus autem virtutis, sanctitatis, fortitudinis vestigia exstant istis in locis Ovoga se tiče notabene 1) na strani 372. ad laudem hungarici nominis sempiternam, neque illius pulcherrima exempla virtutum reliqui in regno successores non sunt perpetuis temporibus imitati. Quam ob rem nemini mirum videri debet, si Romani pontifices Hungaricam nationem ejusdemque principes et reges ob maxima et egregia illorum erga Catholicam fidem et Romanam sedem merita amplissimis semper laudibus ac privilegiis condecoraverint. Quale est illud imprimis sane honorificum, quod ante reges, quando prodeunt in publicum, tanquam splendidissimum apostolatus insigne crucem gestat episcopus, idque ex hujus sanctae sedis concessione, quo ostenditur Hungaricam nationem atque ejus reges gloriari unice in cruce domini nostri Jesu Christi, atque in eo signo pro catholica fide et dimicare semper et vincere consvevisse. Habent hoc etiam Hungariae reges, ut a plerisque omnibus isthic appellatione certe magnifica et gloriosa reges apostolici salutari et nominari soleant, cujus quidem sive consvetudinis sive privilegii fons et caput ignoratur. Nos autem, qui praedecessorum nostrorum, quando sapientiam assequi non possumus, certe in exornandis honestandisque iis principibus et regibus, quos sanctae sedi devinctos maxime atque adictos novimus, instituta imitari studemus, nunquam melius haec pontificatus nostri initia auspicari posse existimamus, quam si animum ad dignitatem Majestatis tuae apostolicae atque istius Hungarici regni amplificandam statim convertamus. Id autem recte atque ordine praestabimus, si perhonorificae illi apostolatus appellationi, modo quam diximus, pontificiam auctoritatem, vim ac robur (quatenus opus sit) adjungamus. Eapropter motu proprio et certa scientia ac matura deliberatione nostra deque pontificiae auctoritatis plenitudine Majestatem tuam apostolicam, tanquam Hungariae reginam, tuosque in illo regno successores titulo, appellatione, nomine apostolici regis harum vi litterarum in forma brevis ornamus, honestamus condecoramus, insignimus, atque etiam ab omnibus te quidem reginam apostolicam nominari, appellari, inscribi, salutari ac tractari mandamus, non obstantibus quibuscunque, quae huic nostrae voluntati adversari posse videantur. Gratum igitur acceptumque habeat carissima in Christo filia nostra hunc titulum, non | eum quidem indicem potentiae ac dominatus (quales ad inanem ostentationem ambitio saculi excogitavit), sed propriam christianae modestiae notam et ministerii Jesu Christi, quo tamen Jesu Christi famulatu verissima ac nunquam interitura regni gloria continetur. Habeas hoc sive testimonium sive praemium ardentissimi illius propagandae catholicae religionis studii, quod a majoribus tuis antiquissima laudatissimaque serie deductum semper majoremque in modum augere studuisti. Quod quidem honoris ornamentum trades optimo svavissimoque filio, ad quem maternae haereditas gloriae et factorum imitatio pertinet. Habeas denique has quasi primitias pontificiae caritatis et benevolentiae, qua Majestatem tuam apostolicam prosequimur, et cui pignus alterum addimus in apostolica benedictione, quam tibi, carissima in Christo filia nostra, amantissime impertimur. Datum Romae apud sanctam Mariam majorem sub annulo piscatoris, die XIX. Augusti MDCCLVIII. pontificatus nostri anno primo, (Caietanus Amatus.)

Carissimae in Christo filiae nostrae Mariae Theresiae Hungariae reginae Apostolicae, nec non Bohemiae reginae illustri in Romanorum imperatricem electae.

Nota bene: 1. Istis in locis, ob fundationes a s. Stephano Romae factas.

2. Privilegiis, pluribus nempe, quae regeshaberent.

3. Omnibus isthic, nempe in Hungaria et adnexis regnis. Supra descriptum fideliter breve vulgatum fuit per comitatus Hungariae, item Zagrabiae in regni congregatione. Edidit illud clarissimus dominus Adamus Franciscus Kollar, Apostolicae Majestati a consiliis et primarius Augustae bibliothecae Viennae custos, in libro abs se edito 1762. et Viennae impresso: Historiae diplomaticae juris patronatus apostolicorum Hungariae regum libro 1. cap. 13. pag. 65 et seqq., ut dubitare, posteritas, nequeas. Critici, politici, eruditi multa ex brevi observabant, a quibus supersedemus.

Nota bene. Ad annum hunc revocata, qnae infra pag. 496. ex sequentibus scripta.