CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1494828 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1494828.

Nodus 1494828 in documento krcelic-b-ann.xml


Nova facies cancellariae.

A morte ejus mutata in cancellaria omnia. Ad veterem redacta morem omnia. Agentes elevati adeo, ut nullius assumeretur instantia, quae ab agente subscripta non foret. Difficilior ad cancellarium aditus, quam ad Majestates regias. Certis diebus consessus. Laboribus mactari non debere consiliarios, secretarios, cancellistas, promulgatum. Quae sub Nadasdio intra octuum terminabantur, nunc trimestre requirebatur. Juris nulla ratio, reliqionis indifferens. Somsich refferendarius cum pensione annua duorum milium florenorum domum missus, ejusque loco assumptus |

Törek et paulo post Festetich. Verbo, cancellariae imperium ad unum solumque Koller est devolutum, qui etiam plus quam vicecancellarius voluit considerari ac haberi. Sine pecunia nulla spes obtinendi quidpiam, haec unica fuit ratio status regni Hungariae, sive subditorum nulla ratio, sed solius gratiae apud principem. Hinc quae praejudicia causata regno, inferius animadvertes.

Occasione diaetae 1751. officium supremi comitis comitatus Comaromiensis familiae Nadasdianae in perpetuum collatum, supra meminimus. Mortuo Leopoldo, esto banus pro eodem institisset, non sine doloris expressione et sensu bani illi negatum est fratrique ejus colonello Josepho Ginsii jam habitanti, sed collatum exstitit filio defuncti, comiti Michaeli, tum syntaxistae, constituto interea comitatus administratore domino comite Zicsy. Banus hac occasione crucem ordinis Theresiani majorem, antea jam, ut supra, resolutus per serenissimum Carolum Lotharingiae, accepit, bona item senioratus in Hungaria comitum Nadasd.