CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1494734 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1494734.

Nodus 1494734 in documento krcelic-b-ann.xml


Bichy fiscalis moritur.

Obierat quoque sub tabulae banalis decursu fiscalis in Croatia regius dominus Bichy, natione Hungarus. Substituerat consiliarius et administrator cameralium Radosztich supra attactum Horvath, qui ad ultro merendum incommoditates multis, nullo tamen effectu facessere inceperat. Attamen officio fiscalis non fuit consolatus, quoniam Posonio civitatis illius notarius dominus Naihalt pro regio fiscali in Croatiam fuit submissus. Est ipse articularii Posoniensis filius, nescitur, quomodo in uxorem nactus sit filiam defuncti consiliarii Bobok, ex quo matrimonio affinitate jungebatur cum excellentissimo domino personali Fekete, Vegh, Nagy etc. etc. Nobilitate hinc donatus, ac in Croatiam exinde submissus, sive affinium gratia, sive ut credibilius, amovendum ab oculis Hungarorum hominem leniendumque sermonem connubii ac per istud affinitatis, sed adveniens Naihalt Radosztichium despexit, neque huic subesse voluit, immo ab illo ac aliis adorari exigebat. Banus aulae suae moderatorem et praediorum abs se arrendatorum Biskupecz et Bresane directorem erga constitutum salarium dixit.

Generalem Laudon, hujus belli gloriam, minore Theresiana cruce donatum 24. Aprilis vulgatum est. Plura item de bellicis, quae ut incerta missa facio. Secunda Maji rex Borussiae Fridericus cum exercitu suo Moraviam ingressus est.