CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1494685 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1494685.

Nodus 1494685 in documento krcelic-b-ann.xml


Instantes pro assessoratu.

Pro vocante assessoratu tabulae quam plurimi institere, ut Nicolaus Bedekovich vicecomes Varasdinensis, Georgius Ligutich, Stephanus Markovchich etc. etc. Et cum ad tabulam pro opinione submissae fuissent Vienna instantiae, me calamum ducente responsio ita fuit formata, ut ad praescripta legum cujusvis sint dotes perscriptae cum accessoriis etiam observationibus, datumque potius testimonium quam opinio, ut hac ratione informatus princeps de omnibus seligere judicareque valeat. Exempli gratia referam: de domino Bedekovich scriptum, esse illum ad praescripta legum, et de antiqua nobilitate et bene possessionatum, scientiaque illum pollere juris tam studium svaderet, quam gesta hactenus officia, in quibus juris scientiam demonstravisset; cellari tamen non posse, primo affinitatis gradu assessori alteri Antonio Bedekovich conjunctum esse, adeoque in casum exceptionis legalis vota tabulae diminuenda. Georgium Ligutich lege requisitis dotibus, publica quasi opinione ex illius pro protonotariatu candidatione patere, | adeo nihilominus fractis esse viribus, ut nedum ab exmissionibus tabularibus, sed ab ipsis consessibus dispensandus videatur. Stephanus Markovchich resolutus in nobilem auditur, possessionatus nullibi, neque in tali hactenus officio exstitit, ex quo lege requisita juris scientia firmaretur, sed in secretarii munere apud banum condam Joannem Draskovich, post aulae cancellarium comitem actu palatinum Ludovicum Batthyan, dein comitem banum mareschallum de Batthyan. Atque ita de reliquis. Domino notario Nicolao Skerlecz, ultra lege requisitas dotes, servitium gestum in tabula, merita ejusdem alia et lingvarum notitia fuere adjuncta.

Praemissa tabulae relatio sic concinnata fuit tum ideo, ut ab anteriori scholastica forma recederetur, ubi pro lubitu suo tabulares, ut olim in scholis didicerant, scribere solebant: ex instantibus censemus primo loco istum, secundo, tertio etc. , tum quod Josephi Hohnemer instantia pro notariatu supplicantis addita fuerit petitumque de eo tabulae suffragium pro assessoratu. Notum fuerat, continuis scriptitationibus sui eum accommodationem urgere; notum, favere eidem et refferendarium Koller et comitem mareschallum Batthyan, in cujus erat obsequio. Matrimonium praeterea quaerebat Viennae, metuebaturque, ne dives anus sponsa suis efficiat viis, ut hic benemeritis aliis viris anteferatur. Accepit pro merito suo Hohnemerius a tabula testimonium.