CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1494580 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1494580.

Nodus 1494580 in documento krcelic-b-ann.xml


Bancalitas suum banderium mittit Zagrabiam.

Intra maritimos sive bancalitatis ad mare sita bona, ex quibus ordinatum fuisse banderium sub ductu Pauli Modich supra meminimus, ea enata est, uti credebatur, autore Benedicto Krajachich quaestio, an per status regni Croatiae ordinari potuerint. Hinc in favorem bancalitatis advenerat resolutio, praedictos maritimos ordinari nequivisse. Ast facta eatenus per publicum statum repraesentatione, non obstantibus bancalistarum replicis ad evitandum postreme illud, ne per Zagrabiam proficiscerentur, cum per Labacum commodius citiusque progrederentur, tandem ad recognoscendam regni, jurisdictionem parendumque ejusdem mandatis bene vestiti Zagrabiam pervenerunt. De eorundem hospitio intra cives ipsos fuit acerbior quaestio. Qui intra muros atque moenia Montis Graecensis Zagrabiae degunt, allegabant, in usu neutiquam fuisse, ut gravarentur hospitiis. Suburbani contra morem et exemplum aliarum civitatum urgebant, transeuntium militum hospitia continua, denique impotentiam, ac vel maxime, quod maritimi hi ob Turopolienses et Viennâ ordines diutius remansuri praeviderentur Zagrabiae, hinc ob securitatem etiam hospitari eos intra muros moeniaque debere subsumebant. Szale Ladislaus, civitatis judex et arbiter, suburbanis emolumenta distractionis proponebat, sed, his a beneficio hoc recedentibus, cum credidisset, refractaturam ob domus suas nobilitatem, hos invitat etiam, vidensque nobiles non adversari, admittere maritimos ad hospitium interioris civitatis debuit, praecipue cum Benedictus Krajachich, qua bancalitatis plenipotentiarius, protestatus fuisset, si submissorum quispiam ex hospitii libertate profugerit, bancalitatem neutiquam alium substituturam. Mansere ferme hebdomadibus quinque hospites isti, uni molesti Szalio, si panis aut alia ipsis defuissent, alias pacifice commorantes. |

Supremus vigiliarum praefectus Preisochiani regiminis, dominus Rosichka, ad conscribendos milites Zagrabiam appellens, negatum primo habuit a magistratu civico hospitium, sed, jubente camera, gratuitum plane, atque istud intra muros et moenia eidem extradare oportuit. Itaque civitas ipsa cum comite Draskovich convenire pro domo sua praemissorumque conscriptorum hospitio debuit, istudque exsolvere. Congregabant isti pro suo militari more in suburbio, senatus autem Zagrabiensis medio Francisco Hadrovich in foro ad ecclesiam s. Marci, suosque sive a se congregatos ad portam vulgo lanionum vocatam reposuit, et successive praedicto Rosichka extradedit. Ultra hebdomadam capitanei civitatis non perduravit conscriptio. Tribus cehales, senatores, civesque omnes, pro suo quivis lubitu offerebat Majestati, civitate ad camerae mandatum mendicante.