CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1494460 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1494460.

Nodus 1494460 in documento krcelic-b-ann.xml


Mors cardinalis Trautson. Forgacs Paulus episcopus Vaciensis.

Hoc quoque anno obiit cardinalis et archiepiscopus Viennensis princeps, Josephus de Trautson. Archiepiscopatus collatus extemplo episcopo Vaciensi comiti Christophoro Migazzi, Vaciensis autem denominatus ab aula est comes Paulus Forgacs, ex Varadinensi translatus, causa potissimum, ut credebatur, dissensionum cum camera. Sigismundo Martonossi redigendum in ordinem archivum bonus Forgacs crediderat, ac pro vicissitudine humanarum rerum cum episcopo in dissidia venit, pandendo camerae, episcopum possidere multa ex uno possessorio, nullis vero, ut vocamus, radicalibus juribus, fisco regio episcopum eatenus impetente, isto vero semet suis collationalibus episcopatus defendente, sibique haec, quae possidet, fuisse resignata per cameram, et e manibus fisci possidenda accepisse. Ex quo enata de actoratu quaestio translationem ad Vaciensem hunc episcopatum Forgacsii procuravit.

Carolo Salbeck, Transylvano origine, ad Vaciensem praeposituram ex Sabariensi translato, cum haec collationis Jaurinensis episcopi foret, voluntate aulae scriptum a cancellario Hungariae aliisque episcopo Jaurinensi fuerat pro conferenda Sabariensi mihi Balthasari Kercselich. Verum eodem Salbeck episcopo ista revelante ille alteri praeposituram contulit, sese postea excusans, quod, comitis palatini commendatione praeventus exstiterit, et ante receptas Vienna litteras et praepositum promulgaverit et palatino rescripserit, suae eum commendationi deferre. Sic infelicibus adversantur fata.

1757 hyems ex frigidioribus fuit, nivium ferax. Annus fertilis, animalium altiliumque lues continuavit.

In anni hujus magistratus urbis Zagrabiae restauratione Benedictus Krajachich senatoratum accepit die tertia Februarii, ac simul notarius est effectus voto Ladislai Szalle judicis, qui, aequalibus suffragiis intra Carolum Georgium Levachich et Benedictum Krajachich existentibus, istum praeelegit pessima, ut postea expertus est, praelectione. |