CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1494430 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1494430.

Nodus 1494430 in documento krcelic-b-ann.xml


Dividitur provincia Franciscanorum Bosnensis.

Adnotandum etiam anno hoc, provinciam Franciscanorum Bosnae Argentinae vocatam, ambitione patris Philippi Penich divisam esse. Pater iste, cum in Italia studuisset, redux ad suos, nescio, eccur placere monachis non valens, ac per eos aversatus, omnia intra suos habuit, arte Marteque est consecutus. Voluit anno isto provincialis fieri, verum observans suffragiis fratrum haud eventurum, Romam se transtulit, | ac, ut a suis audivi monachis, ac, ut vocant illi, exministro Petro a Baja, dum Golocsae ac Budae hoc anno fuissem, opera potissimum dominae principissae Odeschalchi, ad quam Syrmium pertineret, effecit procuravitque provinciae illius divisionem, videlicet, ut conventus et residentiae, quos in Sclavonia inferiore, ac in banalibus confiniis Chultich, Hungaria item haberent, unum corpus ac provincia essent, illi vero conventus, hactenus cum provincia uniti, qui in Turcarum ditionibus forent, sua potirentur custodia. Multas rei hujus dedit Philippus rationes, ut tandem et evinceret, hacve ratione novae provinciae fieret provincialis, cum de monachorum more provincialem primum det generalis ceterosque ministros. Fuit integro ferme anno intra hos monachos, ut illi vocant, commissarius. Ad extremum seniores restitere monachi, aula ipsa fuit ab exordio aliena, neque episcoporum favebant divisioni suffragia, Colocensis archiepiscopus Klobusiczki contrariam, scio, dedit opinionem, divisionemque praejudicare coronae sacrae deducebat, ut victoriam cantasse ante triumphum viderentur patres. At Penich de omnibus informatus, opera antelatae dominae principissae Odeschalchi submissa regiae Majestati informatione, quod videlicet plus sacrae coronae periculi subversetur unione quam divisione provinciae, utpote primo: quod cum Bosnia Turcico imperio nunc obediat et nomenclatura Bosnensis provinciae, si perseveret in Sclavonia et Hungaria, has ipsas partes, tanquam Bosnenses, Turcae praetendendi detur occasio, potiusque firmari videatur Turcarum praetensio quam regum Hungariae. Secundo. Antea quam inferiorem Sclavoniam atque Hungariae partes Turca olim occupavisset, provincias fuisse in Sclavonia et Hungaria alias, sed sub Turcarum dominatu semet cum Bosnensi univisse causa protectionis Ottomanicae, quod nempe ab antea Bosnenses Franciscani et provincia in Ottomano imperio constabilita fuisset. Tertio. Periculum esse proditionis statuum, cum monachi Bosnenses e christianis Turcico imperio asvetis plerumque essent. Quarto. Apostolicum principem, ut rex Hungariae esset, in rebus monachorum considerare non debere rationem status, sed religionis perfectionisque religiosorum. Hanc porro neutiquam sperari posse, nisi mores Turcici a moribus christianorum separentur. Progressus tum est ad specialia monachorum, quae corrigi emendarique non possent ob praejudicatos mores, defectum visitationis canonicae, praecipue cum intra ipsos alternativa servaretur, sive triennio ex his Sclavoniae partibus provincialis constitueretur, Turciae conventus visitare impotens, triennio alio ex Bosnensibus quispiam, ut hac ratione regnare intra monachos libertinismus debeat. Procuravit insuper congregationis regularium Romanae eatenus | commendationem ipsiusque Papae litteras, evicitque divisionem, divisa ergo provincia Bosnensis est, atque haec in ditionibus et sub corona Hungariae provincia S. Joannis Capistrani est nuncupata, cui a generali illorum datus provincialis p. Philippus Penich, alia, sive in Ottomano constituta imperio, custodia Bosnensis appellationem accepit.