CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1494402 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1494402.

Nodus 1494402 in documento krcelic-b-ann.xml


Inter comitatenses comitatus Varasdinensis dissidia.

Hoc praeterea anno Varasdinensis substitutes vicecomes Ladislaus Czinderi cum ordinario fati comitatus vicecomite domino Nicolao Bedekovich de praeeminentia habuit quaestiones. Praetendebat ille, se nequaquam substitutum esse, at secundarium vicecomitem. Hinc ipse comitatus congregationes indicere incepit celebrareque pro lubitu. Ordinarius acta hujus cassabat, annulabatque Czinderius quoque ordinarii. Quin sibi suisque duobus judlium in sessione praecedentiam deberi excogitavit et effective praetendit, quod ipse foret vicecomes comitatus Varasdinensis, a quo comitatus denominaretur, et in quem jus familiae Erdoedianae perpetuitatis collatum foret, alter vero, sive Bedekovich, comitatus olim vocati Zagoriani, ac mere comitatui Varasdinensi adjuncti, inconveniens vero esse, ut accessorium et adjunctum praecedat principale. Usum praeterea hunc talemque ab olim fuisse, ut vicecomitum unus ex Zagorianis esset, alter Varasdinensibus partibus, et paris potestatis autoritatisque, hinc ut unus primarius, alter secundarius diceretur. Semperque judlium districtus Varasdinensis partium Zagorianarum judices praecessisse. Usum hunc probabat testimoniis religiosorum, patris videlicet Joannis Roich Jesuitae et Paulinorum quorundam, qui subscripserunt formulae Czinderianae. Demum ut umbram comiti Georgio Erdoedi, judici curiae, qua supremo comiti faciat, se jura conservare familiae per has quaestiones deducebat, cui nempe collatus fuisset in perpetuum comitatus Varasdinensis regereturque hodiedum contra novellares constitutiones modo ab omnibus comitatibus Hungariae et Croatiae dispari. Videlicet 1mo dari hic tantum a supremis comitibus vicecomites, judlium, notarium, cum in aliis omnibus eligantur comitatibus. 2do archivii et sigilli comitatus, prouti et actorum in solo hoc comitatu curam esse et clavim penes vicecomitem Varasdinensem, et nequaquam penes notarium. Hinc dominum Bedekovich nil aliud quaerere, quam familiam Erdoedy his juribus et praerogativis privare, unamque Czinderianam esse familiam, quae ab olim honori studuit familiae Erdoedianae, et has praerogativas familiae tam in hoc regno quam et diaeta 1723 conservavit, et solus nunc Ladislaus Czinderi conservare niteretur. |

Credebat Czinderius, ad talismodi repraesentationem suam amovendum ab officio vicecomitis illico dominum Nicolaum Bedekovich, seseque tum futurum arbitrum. At delusus est equidem communicatis Czinderianis scriptis et praetensionibus cum plerisque nobilium, et sibi hos infensos reddidit Czinderi, et a partibus Bedekovichii stabant omnes, cumprimis Zagoriani, vicebanus videlicet Naisich ac alli. Quin movendae eatenus quaestioni locus datus est, ut infra dicetur, quoad praerogativam illam, detestabanturque omnes imprudentiam Czinderii, dum suis antenatis sibique ipsi conservationem praerogativae illius atribuisset. Ille attamen adeo sese cum duobus suis judlium avulserat a comitatu, ut uno eodemque tempore in diversis domibus uterque vicecomitum cum suis respective sibique adhaerentibus congregationes celebraret. Tanta fuit Ladislai Czinderi stoliditas, ut ubivis superius descripta praedicaret, seseque de familia Erdoediana incompensabiliter eatenus mereri depraedicaret, prout ista ipsa ex ore ejus in Jalkovecz ad Varasdinum apud dominum Nicolaum Skerlecz percepi audivique, qua etiam occasione eundem admonui de ipsomet negotio, quodve ipse talismodi quaestionibus nequaquam mereretur, verum magnopere demereretur apud excelsam familiam. Obstupuit ad mea Czinderius, postulantique motiva, haec reddidi. Primo: in his circumstantiis, ubi principis jussu activitati suae comitatus restituuntur, servitium non esse excelsae Erdoediorum familiae, si comitatus Zagoriae ab illis avulsus fuerit, alterque Zagoriae supremus comes resolvatur, talique ratione familia comitatu privetur. Secundo: aliam esse priorum temporum rationem, modernorum aliam, neque ex Czinderiis esse quempiam sive vicebanum sive protonotarium. Tertio: inani quaestione apperuisse illum viam quaerendi illegalis in eligendo vicecomitis hactenus practicati modi, et Czinderios, hactenus datos pro vicecomitibus, vix amplius eligendos. Quarto: semet nequaquam usum allegare, sed quaestionare, an usus vel abusus anteriora sint. Horum similiumque auditu, et verbo facta fusiori explicatione tam a me quam et domino Nicolao Skerlecz, Czinderius sequenti statim die sese cum domino Bedekovich conjunxit, illi qua seniori praecedentiam et praesidium cedens, ne, ut dicebat, se autore dissensiones in comitatu excitatae viderentur. Judlium attamen juxta promotionis seriem assidere recusabant, sed Zagoriani tum promotione seniores ad partem sederunt. In effectu lis haec quaestionem excitavit praemissam, ut infra dicetur.