CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1494128 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1494128.

Nodus 1494128 in documento krcelic-b-ann.xml


Accipit directorium.

Quia vero debilior fuisset judicatus et regendi incapax, judicatumque, ne, sicut cum clero suo in discordiis viveret, ita et cum saecularibus eas foveat vel in easdem incidat, ideo, ut talibus firmetur provideaturque subjectis, quae locumtenentem hunc regant et ex quorum arbitrio is omnia facere debeat nomenque pure portare locumtenentis, bano providendum erat. Ergo in militaribus colonellus a Settwicz talis erat episcopi locumtenentis director, in politicis autem Stephanus Markovchich, Draskovichii olim bani nec non actualis palatini, qua aulae cancellarii, ac demum prioris bani Caroli Batthyan ad annum usque 1740. secretarius adeoque negotiorum regni et banalium habens notitiam, hic igitur factus fuit locumtenentis banalis directorium et re, quamvis non nomine, locumtenens.

At antequam ad tempus absentiae bani, ejusque e regno abitum perveniamus, quae eo hic praesente et Varasdini sedente acta sunt et intercesserunt, notare visum est. Igitur praeter hactenus dicta: |

Primo. Carolostadienses, Varasdinenses ad castra profecti.

E generalatu Carolostadiensi copiosi sub anni hujus statim principium prodivere ad castra ac ultra 5000, quibuscum colonellus Kleffeld, qui Graecii morabatur, neque a supradescriptis, quas cum generali suo habuit Petazzio, dissensionibus ad generalatum rediverat, Graecio profectus est mense Januario, secutus in Martio generalis ipso Petazzi.

E Crisiensibus colonellum Brentano abivisse et postea iterum alios, supra notatum. E banalibus confiniis quoque vicecolonellus Simon Bernakovich profectus est, et Aprili iterum 500 homines sub ductu Simonis Petkovich, eotum vices supplentis supremi vigiliarum magistri, in actualitate autem capitanei.

Secundo. Regi Galliae insidiae struuntur.

Anni hujus quarto die Januarii quidam dictus Damienus Gallus, nulla provocatus injuria a rege, quia homo aliunde simplex et qui famulitio simplici apud diversos vixisset, ad aulam accedens regiam nemine vel suspicante, cum rex Galliarum Ludovicus XV. currum conscendere pararet, ferrum quadrifariam scindens in pectus regis defodere attentavit. Comprehensus illico varieque tortus aliud fassus non est ac dolere se, quod injecta plaga regi mortem non attulerit; quare condignis affectus suppliciis periit. Qui hac de re copiosius nosse cupit, Gallos legat et scriptores alios. Unde quave de causa tantum processerit facinus, nos hic saltem latet. Dixere quidam ex Jansenianismo, alii ob discordias illas, quae intra parlamentum fuere ac clerum ob propositiones et edicta quaedam episcoporum sine parlamenti scitu. Gravis ibi erat controversia de confessione auriculari, et num viaticum deferenti sacerdoti testimonium peractae antea confessionis dari oporteat, ut tale negans privari ecclesiastica valeat sepultura. Sed haec insinuavisse ex rumore, sufficiat.

Tertio. Salarium bano auctum in aliis 5. milibus.

Mense Februario me Varasdini commorante, toties a statibus antea ac a saeculis petitum atque ab aula promissum bano salarium tandem fuerat resolutum in decem florenorum milibus, a commissario militari eidem exsolvendum.

Quarto. Franciscanus apostata Zagrabiae captus.

Eodem tempore Zagrabiae interceptus est a civitatis capitaneo Francisco Schmitt apud quarteriorum, ut vocant, magistrum Miller contoralem quidam Franciscanus nomine Ignatius in vestitu saeculari. Iste ex provincia, ut illi vocant, Bulgarica fuerat, natione alias Svevus. Ob defectum in ea provincia studiorum propter ingenii sui praestantiam ad hujatem Franciscanorum S. Ladislai Sclavonicam provinciam fuit missus, profecitque egregie palamque dedicatis eminentissimo Albani thesibus disputavit, sub praesidio patris Franciscani Francisci Kutnjak, Franciscanis exosi et suspecti de morum corruptela. Absolutis studiis cum in suam provinciam Ignatius abire debuisset, et abivisse creditus, nescio, per quae loca, sit divagatus sub spe obtinendarum a suo generali, ut vocant, obedientialium, vigore quarum Romam ire quiret | ad obtinendam sui, medio cardinalis Albani, ex provincia bulgarica ad hanc translationem habendamque Zagrabiae, ut ajunt, lecturam philosophiae, sed, non obtenta sperata a generali venia, metu suorum monachorum vestes assumendo clericales per varia discurrebat loca. Perveniens ad limites Croatiae supra Sutlae fluvium et parochum Stiriae in Dubovo, volensque Zagrabiam ad praedictam Millerii conjugem, sibi junctam sangvine, pro subsidio itineris Romani accedere, ne in clericali vestitu Zagrabiensibus notissimus dignosceretur, saecularem germanicum assumpsit habitum pertingensque ad consangvineam sese ex metu occultabat, ut subintrante quopiam ad cubiculum fugeret illico, seseqne absconderet plane subtus lecticam. Per foeminas alias, Millerianam accedentes, haec ignoti et extranei hominis occultatio senatori civitatis Nicolao Cheh detecta est, qui ex suspicionibus mali cujuspiam rem in senatu narrat, subitoque civitatis capitaneus, Franciscus Schmitt, cum sibi adjunctis civibus ad Millerianam missus, videret nempe, quis qualisque vir ille esset. Haec de viro examinata, post protestationem suae domusque prostitutionis cellavit, se habere quempiam; sed capitaneo omnia perlustrante, infra lectum ejus praefatum p. Ignatium a se illico cognitum depraehendens, eundem ad domum praetoream deduxit, vestitum laicorum more. Ubi ab omnibus agnitus petensque misericordiam, Franciscanis traditus est, qui per suos laicos in praetorea domo crudeliter ligatum funibus ad conventum duxere. Poenituit magistratum actus istius, postquam rescivissent in Remeticensi conventu, ubi provinciae hujus carceres sunt, damnatum apostasiae ob praemissam mascheram gladio occubuisse. Ex eventu successivo ruinati patris Kutnjak privatique lectione theologica, variasque, cum Franciscanis habentis tricas Romamque profugientis, dein honore apud monachos privati, ac in praedicto Remeticensi conventu poenitentis creditum habitumque est, eundem Kutnjak complicari debuisse praedicto Ignatio.

Quinto. Kercselich Colocsam obit. Mors comitissae Castelli. Mors Ceciliae Skerlecz.

Ego sub initium Martii profectus Budam, inde Colocsam pro processus mei revisione fueram, pureque terminum pro mense Augusto revisionis obtinui. Colocsae cum fuissem, interea Varasdini obiit comitissa Castelli, filia defuncti comitis Alexandri olim Patachich, in Remetinecz sepulta. Item obiit | uxor domini Antonii Bedekovich, assessoris tabulae judiciariae, una cum filia sua eodem die, nata alias Cecilia Skerlecz, annorum aetatis circa 21, formae praestantis, matrimonio infelix, nam a marito dissentiebat, coacta enim a tutore Naisich nupserat.