CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1494104 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1494104.

Nodus 1494104 in documento krcelic-b-ann.xml


Studia et conatus, ut banus ad castra exeat.

Uti autem spes fuerat summa omneque fratris bani cancellarii hungarici studium, ut banus ad castra exiret et commando haberet exercitus, ita nihil mediorum ad hoc necessariorum relictum est, universaque, quae esse possent impedimento, removebantur. Ast frustranea fuere omnia. Consilium namque bellicum et ministerium, praecipue autem imperator, ratione nulla banum ad castra habere voluerunt. Hinc princeps Lottharingiae Carolus, imperatoris frater, e Belgio, cujus gubernator esset, Viennam evocatur, et die septima Februarii appellit. Iste exercitui, qui futurus esset in Boemia, praeficitur et summus declaratur belli dux; ad latus ejus designatur ab aula Braunius mareschallus, qui anno superiore praefuit, tum Luchesi, aliique principes, summique generales. Pro exercitu autem Moravico, quem Picollomini princeps regebat, cogitationes fuere primae submittendi coronae principis Josephi sub directione mareschalli Batthyan, hocve fuerat constitutum, et Batthyanius omnibus se providerat necessariis, quae dein mense Majo iterum divendidit. In his idcirco aulae constitutis de obtinendo a bano commando sperari nil potuit. Ut ergo exiret et principi jungeretur Carolo, providendum fuit, jam enim huic subesse deprecari non poterat, quia is frater esset imperatoris, et mareschalli, uti Braun (die sexta Martii in collegium equitum aurei velleris promotus elevatusque), ipsi subessent. Proinde cum princeps Carolus affectus fuisset bano, ut iste banum ab imperatore fratre petat et obtineat, procurandum erat et effectuatum | per aulae hungaricae cancellarium. Longe attamen ante bani ad castra abitum princeps Carolus cum suis praecessit in Bohemiam, atque sub Martii finem, banusque ordines, ut vocant, tantum Februario mense receperat, detentus umbra ea, quoadusque de locumtenente provideretur.