CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1493989 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1493989.

Nodus 1493989 in documento krcelic-b-ann.xml


Negligenter agit banus res confinii.

Rationem quoque confiniorum banalium lamentaque inde populi aut intra officiales, horumque ratiocinia et quoad monduram pecunias neglectim tractavit banus ad omnium admirationem. Neque causa alia esse potuit, quam respectus mareschalli Batthyani, aulae coronae principum praefecti, ne hunc | videlicet accusare, sibique et suis intentionibus inimicum habeat efficiatque, praecipue ob ejus in aula potentiam, et quod cum archiduce Josepho mittendum pro supremo exercitus imperatore publica loqueretur fama, jamque comitem Königlin eidem in aulae praefectura successisse, et illum necessariis pro bello et ad illud exitu se providisse. Hinc

Septimo.