CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1493890 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1493890.

Nodus 1493890 in documento krcelic-b-ann.xml


Quarto. Generalis Beck ad banum e castris venit. Causa accommodandarum differentiarum intra jurisdictiones politicam et militarem.

Sed et causa differentiarum, quae intercesserant recentius ac antea cum vicino generalatu Varasdinensi praecipue ad montem Kalnik adque oppidum Czirqueno, nec non commetaneis ibi ad bona episcopi Gradecz locis, quia banus, cum colonello Crisiensi Mikassinovich alias Schismatico se nil conclusurum, perscripsisset, cum ille mandatis locum daret exiguum, prouti crederem, etiam ob praedictam ad Montem Claudium expeditionem, ad quam vix succurisset Mikassinovich, generalis Beck, illius generalatus commendans, Vienna plane atque ex castris ad banum hunc pro complanandis ibi negotiis submissus fuit. Qui Varasdinum adveniens, ex parte illa generalatus ad Montem Claudium occasione expeditionis Banalium fecit quoque dispositiones, suosque e generalatu collocavit, quod maximum credo fuisse hominum illorum argumentum, ut semet subjicerent, videntes nempe, a vicino generalatu se non protegi, sed et eum in se insurgere. Alia insuper ad apparentiam saltem accommodavit, nempe ex monte Kalnik calcinam restituit, et calcem persolvi jussit. Cum episcopo autem in Gradecz aliquem inivisse perhibebatur tractatum cambii spe. Sed etiam ad banum carthas geographicas, per geometras illos anni 1754. confectas, quibus agere observabatur pro ducenda militari linea. Banusque videbatur dispositus, damnum regno magnum cessione tantorum in cartha non apparens, et ad habendam cum illis pacem pro ducenda et hac linea videbatur propensus, nisi ab adstantibus fuisset pro supersedendo rogatus, et praecipue, quia generalis Beck ad cedendum aequivalens et legale cambium dispositus non videbatur. Sagaciores observarunt consideraruntque, quod Beck, quamvis generalis vigiliarum praefectus, banum, esto generalem equitatus, tractaverit satis abjecte, cujus resciendae rei multos tenuit curiositas. Accommodatis ergo his cum bano Beckius, colonello item Brentano cum 2000 ad castra sub initium Martii submisso, ipse quoque Viennam reversus est.