CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1493810 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1493810.

Nodus 1493810 in documento krcelic-b-ann.xml


Expeditio ordinata contra homines Montis Claudii.

Tertio negotium quoque hominum Montis Claudii, quod reginam et aulam in arduis his belli circumstantiis premebat vel maxime metu domesticarum incommoditatum, ne bellum Borussicum vel infelicius vel tardius eat, qui maxime bano accommodandum terminandumque videbatur, tanquam res, qua superata et ipse plurimum placeret aulae et ab expeditione ad castra detineri vix posset, immo in locum Picolomini commando fors corporis illius potiri. Ergo postquam iteratis vicibus Montis |

Claudii homines admonuisset, ut coram se comparerent et, quae habent, exponerent, dominioque exhiberent reverentiam obedientiamque, et illi neglexissent, convocatis iterum quibusdam Varasdini, sed nec illis qui aderant Varasdini omnibus, sub conferentiae specie, expeditionem contra praefatos Montis Claudii homines repentine atque insperate ordinat. Scriptumque jam antea fuerat colonello Glinano domino Setwitz, ut is cum mille hominibus ad constitutum diem ex altera Savi parte, sive a Jeszenovecz et Dubiczae ab opposito, atque ad pagum Graehenicze adesset cum officialibus aliisque apparatibus bellicis, ex hac autem parte fluvii Chasma, sive eundo hine per Ivanichium ad Montem Claudium, in praedicta conferentia ordinati fuere banderiales, ut intra dies aliquot in constituto propius Ivanichio loco congregarentur, quin significaretur ulli dominio, quo fine vel quorsum profecturi forent. Quod iterum permoleste accidit episcopo, lamentatusque ex Gradecz, ubi hiemabat, est, et quod de suis sine se disponatur hominibus, et quod tot Varasdini celebrentur conferentiae sine sui scitu et vel insinuatione, sed, talibus sepositis, praemissi banderiales domino vicecolonello Joanni Habianecz crediti sunt et ducendi ordinati, tum quod, si quid agendum esset, ut vir militaris disponere posset, et ne similes contingant errores, quales in regnicolari expeditione anni 1755. sensimus, tum quod idem Joannes Habianecz Ludina, adeoque ex Monte Claudio oriundus esset, perspectaque haberet omnia, tum vero vel maxime, ut suspensa teneretur Sclavonia futurorum eventu, neque lamentorum sit occasio, si vel solus submissus fuisset vicebanus Adamus Naisich, vel plane exmissus. Si enim eundem exmisisset ab hac expeditione banus, eius nullum esse officium omnes judicassent, si autem solus ille fuisset destinatus, banum jam totum esse pro priori regni statu subsumptum fuisset ab aliis; eapropter, ut aequilibrentur hominum opiniones, Joanni Habianecz ducendorum banderialistarum commando datum est. Ei autem adjunctus est vicebanus Adamus Naisich, sub specie provisionis, ac quodamodo commissarii; hinc, qui Naisichianarum non fuere partium, furerium illum ac quarteriorum magistrum joco atque per ludibrium dicebant.

Cum se circumsessos observassent undique Montis Claudii homines, adhortationibus ex una parte oberleitinantii Josephi Dragovich, ex alia vicebani Adami Naisich accedentibus, tandem semet plene subjecerunt subdideruntque, immo et, quos impedimento credebant ex suis, ipsi interceptos vicebano tradiderunt. Qua re per vicebanum bano perscripta, is immane habuit gaudium, et nec exspectatis vel auditis aliis circumstantiis, per cursorem extemplo negotii hujus finem Viennam aperuit, laudes dando summas Adamo Naisich, ut is omnino expeditione hac non solum universas maculas, tot accusationibus habitas, deterserit, sed in summum positus fuerit conceptum, unusque toto in regno habitus, | qui publica tractare sciat. Laudabatur in immensum bani vicebanique Naisich providentia, quod tam diuturnum negotium sine caede, sine confusione omni, tam placido accommodassent modo, crescebatque laus Naisichio, quam tamen in veritate tantam non maerebatur, quod praedictum negotium Montis Claudii hominum ante illum nec status totus, nec Batthyan locumtenens, nec commissarius Patachich accommodare scivissent.