CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1493775 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1493775.

Nodus 1493775 in documento krcelic-b-ann.xml


Banus restaurat comitatum Crisiensem Varasdini, et quomodo.

banus Varasdini, paucis adhibitis atque sub conferentiae specie, comitatus Crisiensis fecit restaurationem provisorio, uti ipse dicebat, modo, atque misteriose iterum, ut omnes redderet suspensos re gesta. Nam coram his dicebat, se fecisse istam autoritate supremi comitis Draskovich, tanquam ab eo requisitus, quo audito, qui supremis adhaerebant comitibus, autoritatem horum plenam authumabantur; coram iis vero, qui supremis adversabantur comitibus, dicebat banus, hanc se fecisse restaurationem, ut videatur, qualis futura sit supremorum comitum autoritas, iique innane futurum nomen authumabant. Offendebantur nihilominus quidam et palam, uti episcopus scriptis plane ad banum litteris eatenus, lamentabantur, quod illegali novoque modo restauratio haec acta sit, in private nempe cubiculo, et coram aliquibus tantum, atque paucissimorum suffragio. Sed his satis fieri oportuit, dum provisoria fuisse respondebatur. Interim in veritate aliud non fuit, quam rerum accommodandarum praemeditatum studium. Cum enim ex illo comitate Crisiensi lamentarentur tot tantique, quod ob privatas discordias intra emeritum vicebanum Joannem Rauch et vicecomitem Joannem Szaich a tot annis jacerent juridica, neque procedi posset ob factam Szaichii suspensionem ab officio et hujus, an fieri potuerit, revisionem, nec secutam tot annis determinationem, e contra pars regnicolarium Szaichio faveret, pars vero Joanni Rauch, praecipue vero postquam procurante Naisichio Szaich superiore anno collusionis cum fisco regio damnatus fuisset, banus, ad haec accommodanda omnia, restauratione usus est, et quidem coram paucis et sub conferentiae specie, atque sine praevia promulgatione, ad eliberandum semet a clamoribus et studiosis partium, atque impediendas quaestiones multas, quae occurrissent. Secundo. Domini Joannis Szaich a candidatione et propositione neglectu, quo facto satisfacere videbatur Rauchyanis et opinioni illi status publici anni superioris, Szaichio nihilominus fundatam lamentandi occasionem praescidit, quia pro substituto vicecomite nec illum proposuit, nec elegit aliquem, consequenter Szaich relictus in suo videbatur munere. At dumtaxat pro ordinario actum est vicecomite, quod officium a morte Joannis Simunchich vacabat. Pro hoc ergo Antonium Jankovich et Antonium Bedekovich, Balthasaris filium, proposuit banus, et Antonius Jankovich electus fuit, ac qua talis instalationi Crisiensi Draskovichianae interfuit, ut videlicet desinerent lamenta, jus coram nullo obtineri posse.

Praeterea sub eadem hac conferentia, postquam Petrus Spissich, qui bano se pro notariatu commendaverat, dein deprecans, gravius a bano fuisset objurgatus et e domo sua ejectus, in notarium ejus comitatus electus nominatusque fuit Josephus Loob, dominii Ludbreg fiscalis et regni pauperum advocatus. Res haec movit iterum suspensionem in omnibus: supremi comites horumque clientes notariatu hoc separates intuebantur comitatus, quia antea utriusque unicus fuerat, supremis non affecti comitibus nomen et hoc inane ominabantur, cum notario huic stipendium non esset, proptereaque Josephus Loob | in advocatura pauperum et fiscali officio fuisset relictus. Judlium autem comitatus Crisiensis motu bani proprio atque sine candidatione dicti fuere Thadeus Sztruchich, causarum advocatus, et Franciscus Grossich capitaneus, quo constanter deprecante ex sui inhabilitate etiam post minatum sibi processum, eidem suffectus fuit Joannes

Gerlechich Caproncensis. Hanc judlium motu proprio creandi rationem comes Joannes Patachich, uti suo dicetur loco, in legali restauratione est imitatus. Hac ratione facta restauratione accoramodatisque suo modo rebus, magna hominum suspensione et admiratione.