CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1493758 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1493758.

Nodus 1493758 in documento krcelic-b-ann.xml


Installantur in officium supremi comites.

Installatio supremorum comitum, a priori locumtenente Adamo Batthyan a mense junio neglecta, hoc anno absoluta est. Joannes siquidem Jursich per fatum comitem qua commisarium regium Zagrabiae die nona Januarii installatus esxtitit in supremum comitem comitatus Zagrabiensis, et paulo post, atque eodem mense, per eundem comitem Adamum Batthyan in Crisiensis comitatus supremum comitem Crisii installatur comes Josephus Casimirus Draskovich de Trakostayn, generalis vigiliarum praefectus. Qui quia in exercitu regio in Bohemia fuisset, ideo in suo procuratore, comite videlicet Joanne Patachich tabulae banalis assessore, per banum comitatus illius declarato factoque in vicem Draskovichii administratore, est installatus introductusque. Porro Jursich, ob defectum tam amplae domus, in palatio episcopali accurrentibus opiparum dedit prandium, nihil eum juvante episcopo, dein die altera apud se et domi suae. Haec autem installatio ad speciem facta fuit, ut videlicet satisfactum aulae appareret, et supremi comites lamentari desinerent. De horum activitate nihil fuit dispositum; banus, ut eos contineret, hortabatur aquiescendum interea, certissimoque ad methodum Hungariae regulandos promittebat comitatus ipsis. Cum autem observaret, displicere quibusdam hanc comitatuum erectionem, ut dubios suspensosque teneret omnes, huic adversari contrariarique observabatur et supremos comites sola installatione contendandos, quod eo magis est creditum, dum sine ulla regulatione sunt introducti, et dum | secundo,