CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1493738 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1493738.

Nodus 1493738 in documento krcelic-b-ann.xml


Tabulae diligentia. Picolomini mortuus.

Uti porro ex processibus totum bani studium ac fervor apparuit demonstrandae activitatis suae, et a tot annis neglectarum causarum determinatio, ut, ubi vel sufficienti non fuissent numero assessores vel ob interessentiam judicare nequirent, subrogaret substitueretque alios ob negotii accelerationem, uti Antonium Spissich, emeritum vicecomitem Veröcensem, Antonium Jankovich aliosque, quos habere poterat. Atque ex unica hac, uti observatum est, ratione, quia tam ipse, quam et frater ejus, Hungariae cancellarius, credebant observabantque, in praedescriptis Sclavoniae motibus ex eo pure fine ad banatum promotum exstitisse Nadasdium, ne ad castra et exercitus regios, quod uterque fratrum suspirabat orabatque, exmitti possit, hinc etiam, dum a regina exmitti postulasset banus, eadem illi respondisse perhibebatur, necessarium sibi in Sclavonia esse, et habere se generales multos, sed pro rebus Sclavoniae unum illum, qui eas Sclavoniae confusiones accomodare valeat. Plusque illi futurum, si hae bene accomodentur, | quam suo ad castra exitu facere posset. Ergo toto conatu festinationeque in accomodandas eas Sclavoniae confusiones properatum est, ut tanto servitio obligata aula deferre cogeretur Nadasdianis precibus, qui ad suae familiae incrementum, sive consideretur augendarum facultatum occasio, (exigua enim habent bona Nadasdii in Hungaria, sed ex capitalibus vivunt potissimum), sive honoris et obligandi (ob felicitatem in castris moderni bani, militumque, quem erga illum haberent amorem), principis oportunitas, certe bani ad castra exmissio, tanquam commando majus habituri, familiae huic urgenda erat. Eapropter etiam aulae cancellarius Leopoldus Nadasdy non, uti antea et sub banali Batthyaniano, instantias singulas assumebat, promovebat, elevabat, sed sub fratris sui banatu seponebat, aut ad fratrem banum accommodandas remittebat, ut sic persuasum foret aulae, universa accommodata esse, illumque ad castra exmitti posse. Praecipue vero postquam die 24 januarii Octavius S. R. I. princeps Picolomini de Aragonia, exercitui austriaco in Moravia imperans, Regino-Gradecii chiocolattam sorbendo ex apoplexia corruisset, et die postero hora 4. matutina obivisset, uti majori conatu a Nadasdiis suspiratum, ut exercitui huic banus praeficeretur, ita in rerum Sclavonicarum accommodationem volatum est. Eapropter non solum, uti supra dictum, processuum deliberationibus provisum exstitit, sed insuper. Primo.