CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1493286 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1493286.

Nodus 1493286 in documento krcelic-b-ann.xml


Congregatio sub bani praesidio.

Altero die fuit sub bani praesidio perbrevis regni congregatio, dimissique omnes sunt. Ab olim autem moris erat, ut banus novus honorario quodam veneraretur et tale ei per deputatos offerretur. Nunc duo quidem milia bano huic pro honorario oblata exstitere, (quae is renuit), at privative per dominum Busan sunt fueruntque oblata. Quod occasionem murmurandi pluribus praebuit ac praecipue baroni Stephano Patachich, qui sustinuit sensitque, Busanium ideo oblationem privative attentasse, ut vel sibi emeret banum vel duobus illis potiretur milibus, quia per articulum regni docebit bano assignatos, quietantiam autem bani producturus non esset, neque praetendi posset, hinc eidem bani honorarium remansurum. Et fraudis hujus intuitu per deputatos semper honorarium offerebatur, perceptore excluso, qui dein ad status reduces referebant bani responsa et, bano non acceptante, restituebatur aes honorarii perceptori, de quo dein ei fuerat ratiocinandum.

Dimissis comparentibus ad introducendum banum, ille Varasdini remansit nec visitatis confiniis nec regni parte ulla, ob tempus, credebatur, pluvium et capiendas in omnibus informationes. Acta et protocolla regni congregationum, item conferentiarum sibi admanuari voluit videreque, an et quibus mandatis regiis satisfactum fuisset, et quae et qualia sunt neglecta. Ut plurimum tamen occupari videbatur circa confinia rationesque cassae militaris, nam in hac defectus esse audiebantur, et quidem amplius in 17 milibus ex parte solum regni sive pecuniae ejus, quam regni exactor ad militarem cassam numeraret. Qua in re difficilius Busanio accidit, neque scio, qualiter ab hoc negotio sit eliberatus. Novus attamen banus hoc omniaque alia negotia, quae locumtenentem attingebant respiciebantque, neglectim curavit, respectu, uti creditum, mareschalli patrui ejus et bani emeriti. Ab officialibus, abs se in confiniis promotis, nulla accepit, uti antecessor, honoraria nec illos menses 4. Sed nec a reliquis. Hinc | sartores aliosque artifices rejecit, qui pro conficienda militum mondura majora ei spondebant regalia. Suum, ut vocant, adjutantium dixit leitinantium Dragoni, qui Batthyanio locumtenenti ad latus fuit. Civitati Varasdinensi impossibilia excussit; dum enim impossibile esse judex civitatis Paxi peroraret, ut civitas banalibus vigiliis recto provideret, nisi intra 24 horas factum fuerit, judicem civitatis arestandum postquam reposuisset, res tota et ante 24 horas fuit absoluta. Aucupabantur, ut fieri assolet, omnes singulique novi bani gratias, omnesque confusionum anteriorum culpam in locumtenentem derivabant. Hinc et alter denigrabat alterum, quivisque in suas partes trahebat banum. Videbatur semet crediturus Jursichio, quia familiarius eo usus fuisset, neque abeundi concessit veniam, antequam, dilapsis caeteris, cum eodem copiosius locutus non fuisset. Idem tamen supremus comes, Varasdino redux, mihi mentem suam de bano aperuit, stabilem in suis vix futurum, cum observasset, sic eum loqui cum quolibet, prouti affectum quemvis alteri sciret. Hinc coram Naisichio pro vicebanali munio locutum fuisse, coram se contra Naisichium et pro supremi comitis officio. Atque ita coram Krajachichio contra Raffajum, coram amicis Raffaji contra Lukauszkium. Adeoque credere se, tali procedenti modo soliditatem non monstrare.