CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1493270 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1493270.

Nodus 1493270 in documento krcelic-b-ann.xml


Ejus sive bani introductio.

Die vero 24. Novembris Petoviensi itinere adveniens banus in comitatu fratris sui colonelli Josephi, qui ad eum salutandum Marpurgum concesserat, vix non primos illos regni legates fugisset, cum de illis praevie nil scivisset. Properantem ergo secuti sunt ad tentorium, in quo a reliqua nobilitate praestolabatur, ubi pro more a protonotario brevi, matura ac insigni allocutione salutatus, conscensis equis, per summum latum (erat enim praecesseratque tempus pluvium) Varasdinum ductus est, ibidem ab ipso locumtenente generali Adami Batthyan, colonello item Settwicz aliisque confinii officialibus, qui cum 1000 pedestribus ei obviam venerant, salutatus, in comitiva et horum civitatem petiit, et in conducto a se hospitio domus Draskovichianae descendens, dato sui adventus nuncio domino episcopo Zagrabiensi, et expost facta eidem visita atque recepta, die altero convenientibus ad praetoream domum statibus ductoque tam introductore episcopo quam et bano novo, episcopus insignem orationem, a canonico Paxi compositam, praelegit eumque banum dixit. Quo facto ad aedem sacram patrum Franciscanorum Varasdini ductus est et sacro abbatiali interfuit, adstantibus bano Joanne Busan cum sceptro et Nicolao Bedekovich cum vexillo, post quod deposito juramento "vivat" acclamatum, ipseque ad suum reductus hospitium, in quo splendidum opiparumque dedit banus prandium. Vinum, panis bosque assus distributa pro more militibus. Atque sic absoluta est introductio. Pomposus erat comparentium vestitus, frequentia, quae esse potuit, non tamen ea, quae sub Draskovichio ac prioribus banis, cum quibus exterorum vicinorumque Stirorum fuit frequentia, in hujus autem bani introductione nemo adfuit. Sed et ob milites, qui ad castra mense Julio profecti sunt, nec tantus erat banalistarum numerus, qui 1753. Zagrabiae occasione locumtenentis introducti videbatur. |

Ex ipsis etiam patriae magnatibus, Patachichiis exceptis, alter non fuerat. Banderia erant episcopi pedestre et equestre, capituli, praepositi Zagrabiensis, comitum Erdoedy, comitis Draskovich, Keglevich, marchionis Perlasz, Patachichianum, Batthyanianum ex Ludbreg, privatorum item, nec non Turopolienses cum suo capitaneo, et regni sub ductu vicebani, sub quo erant nobiles unius sessionis, regni item praediales et possessionati ac armalistae nobiles, officiis publicis non gaudentes. Hi enim banum comitati sunt sine vexillo quopiam.