CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1493217 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1493217.

Nodus 1493217 in documento krcelic-b-ann.xml


Juramenti formula banalis nova.

Post ejus autem publicationem duo singularia et notanda acciderunt. Primum erat juramenti ejus formula, quae ad status plane fuit submissa, ante ejus adventum, pro trutina. Hac porro fidelitatem primo caesari, tum reginae ejusque in regno futuris successoribus juramento spondere debebat. Tenuit admiratio singulos, quod praeter hactenus observatum morem haec juramenti banalis formula statibus fuerit communicata, nec ab eis impugnata, quin acceptata. Credo ego, aulae cancellarium Leopoldum a Nadasd, fratrem bani, hanc submisisse ideo, ut status vel legali formulae insisterent vel eam sic mutandam peterent, ut reginae et Hungariae regibus primo juretur fidelitas, tum caesari qua corregenti; et praecipue | ob banalia confinia, ne in potestatem imperatoris deveniant, quemadmodum generalatus alii eidem a regina cessi esse dicerentur post resignationem principis Hildburgshausen, cum in exsolutionem confiniorum illorum banalium caesar conferre sciatur. Sed quia nemo e statibus, sive ex rerum harum ignorantia sive ob periculum, formulam illam juramenti banalis disputasset, banus uti Viennae sic et in Croatia eandem praestitit; hoc solum discrimine, quod in aula Viennensi jurare debeat insuper, se omni triennio, quin, si aulae visum fuerit, omni tempore banatum resignaturum nec praetensurum, ut haec dignitas penes se maneat, nisi quamdiu aulae visum fuerit, hic autem istud exmittatur. Porro clausula haec juramenti a temporibus Rudolphi II., quando is Carolo Stiriae has partes subjecerat et Ungnad banum resolverat, observari putatur. Qua etiam se obstringit, quod generalatus nunquam sit praetensurus.