CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1492915 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1492915.

Nodus 1492915 in documento krcelic-b-ann.xml


Negat, se esse agressorem, sed hostilitates incoasse, et, cur gabinettum occupaverit, docet. 49 instrumenta evulgat. Brhülii domus et castella eversa.

Qua ex re infert Borussus, se neutiquam agressorem esse, at defensorem defensiveque agere contra suos hostes. Se quidem hostilitates incoasse, neutiquam tamen agressorem esse, cum contra injustum invasorem fas sit media ponere, ut suae intentiones effectum non obtineant. Gabinettum regis accipiendum fuisse, ut mundum totum originalibus convincat, quorum ille modalitate praedescripta servabat copias. Brühlius autem ex illo hominum genere esset, qui nisi convincantur, negant omnia, capaxque fuisset, (nisi prae regis Borussiae manibus originalia essent), regem Borussiae mendacii coram orbe arguere. Et in effectu in praemissorum robur 49 instrumenta publico exhibuit Borussus, contra quae aliud replicatum non exstitit, at quod producta illa eum sensum habere non debeant, prouti Borussus intelligit. Quem nihilominus habere deberent, nemo explicuit vel explanavit. Tyrannidem, eujus Brühlius accusabat Borussum, negavit, vocavitque in Saxoniam et suas ditiones singulos, ut videant, quam humane cum regina aliisque agatur. Et in hujus Brühlianae accusationis poenam domus et castella ejusdem, per Saxoniam habita, rex Borussiae everti mandavit, ut, qui quoad alios mentiri non exhorruit, a propriis damnis lamentari valeat. Accusat dein Austriam, nil aliud quam bellum voluisse, dum contra initos tractatus Silesitis Borussiae subditis commercium vetuit, et lamentante eatenus rege, barone Kooh eatenus commissionato, tandem indulsit lege ea, ut 60 fl. pro cento tricesimae penderent; pluresque specificos adducit casus, concludens: belli hujus motivum et causam ex parte Austriae non esse aliam, quam Ferdinandi olim II. intentionum effectum et in se religionis bellum; arguens ingratitudinis Austriam erga Angliam ob tot hactenus recepta per Austriam ob Anglia beneficia; spesque suas | sic exprimit, ut, salvis arcanis Dei decretis, si totus mundus contra se surrexerit, speret, se Dei adjutorio triumphaturum, sive consideretur belli justitia sive modi et media, quibus sui contra se hostes egerunt, jamque divinam venerari a se providentiam, qua adversariorum suorum technae in sui ortu statim sibi patuissent.