CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1492862 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1492862.

Nodus 1492862 in documento krcelic-b-ann.xml


Occultas Brühl machinationes qualiter rex Borussiae resciverit.

Anno autem 1750., atque in limine quodammodo horum, patuere haec regi Borussiae. Accidit enim, (uti ipse Borussus narraret,) Dresdae quendam e suis subditis fuisse, qui Brhüliano cancellistae 200 fl. Rh. dederat mutuo. Dresdâ abiens creditor cum mutuata peteret restitui, et ille nequiret | ob tenuem, quam in 100 fl. habebat, mercedem, creditor autem indigeret, eum ad ministrum duxit Borussiae, a quo 150 accepit aureos, 50 creditori restituendos, 100 vero pro suis necessitatibus, commendatione ea, ut, si quae statuum essent, ministro non celaret, recepturus majora etiam subsibia. Iste res status sive gubernii Saxonici attulerat ministro. At horum curiositatem sibi non esse, minister aperiens rogabat, communicari talia, quae [inter] statu[s] Europae sive inter principum aulas essent. Evenit indiguisse quibusdam Brühlium, et quia confestim in clavim conservatorii arcanorum non incidisset, indulsit cancellistae, arte ut solveretur armare, novaque clavis fieret, archivum interea obsignaretur. Cum artifex tulisset clavim monuissetque cancellista Brühlium, iste priorem clavem comperit, claudendumque archivum ordinat, jubens persolvi artificem, recipiendae novae clavis oblitus. Haec ergo quia penes proditorem mansisset, abeuntibus ad prandium collegis suis, clam, asportabantur involucra communicationis aularum ad ministrum Borussiae, qui talia copiabat, et large semper cancellistam remunerabatur. Quo facto universa regi Borussiae patebant consilia et occultissimae aularum intentiones.