CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1492807 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1492807.

Nodus 1492807 in documento krcelic-b-ann.xml


Manifestum Austriae jejunum.

In manifesto siquidem Austriae accusabatur Borussus, quod Saxoniam invasisset, occupasset, spoliasset, detinuisset, reginam servaret captivam, contra jus gentium in arcanum regis gabinettum involasset, cursorem publicum stitisset, in Bohemiam quoque incurrisset. 2do. Quod divexaret catholicos, indignos ad beneficia promovisset ecclesiastica, et jure electionis capitula privasset, taliaque meri facti, ex quibus priorum nil elicebatur. Hinc concludebatur, Borussum agressorem esse, Austriam semet defendere; inique item per Borussum praetendi, bellum hoc bellum religionis esse.

At ab anno jam 1748. sollicita fuit pro augendo perficiendoque milite suo Austria, neque unquam tantum habuit, ut his annis, exercitum. Utve res tegeretur, regimen singulum 2200 continebat milites. Accommodandis rebus suis omne adhibuit studium, uti et cum vicinis Venetis aliisque. Immo foedus praecessit Gallicum, Moscoviae item ad tale accessio, biniqui exercitus, in Bohemiam nempe et Moraviam collocati sunt antea, quam in Saxoniam irruisset Borussus, neque irrupturus vel praevidebatur; qua ergo ratione, praemissis tribus, Borussi in Saxoniam irruptio causam dedisset? Sed et episcopi Vratislaviensis Sauffkacs facta a rege elevatio a Romano pontifice fuit approbata et a capitularibus facta, quamvis fors ob regis in hoc animadversam voluntatem.