CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1492740 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1492740.

Nodus 1492740 in documento krcelic-b-ann.xml


Conjecturae de causis insperati belli.

1ma. Bellum totum enatum esse ex suspicionibus. Cum enim prioribus annis continuo militaria haberentur exercitia et campagmenta servarentur militum tam ab Austriacis quam et Borussis, alter principum suspectus erat alteri; hinc ex vehementibus suspicionibus erupere in bellum. Verum si bellum hoc Austriam inter Borussiamve tantum fuisset enatum, nec praecessissent foedera ilia et defensiones mutuae Galliae, Austriae, Russiae, et Anglia in neutralitate mansisset, stare posse videretur haec opinio. Sed dum foedera ista praecessere, dum, praemeditatum ex parte Austriae fuisse bellum, circumstantiae omnes svadent, ex meris suspicionibus enasci non potuit. Neque repentina in Saxoniam invasio hujusque detentio fuisset necessaria, si ex suspicionibus res procederet.

2da. Ob conjunctionem Galliae Austriaeque adeoque catholicorum principum svasu Romani pontificis. Quae conjunctio ita gravis erat protestantibus, sic in limine gravem ferebat oppositionem. Et cum Saxonia, electore excepto, protestans foret, rectius fuisse, ut ex hac sese tuerentur haeretici, quam ut per ejus occupationem res haereticorum debilitentur. Opinioni huic favet | Borussiae edictum, bellum hoc bellum religionis esse et Ferdinandi II. resuscitari systemata. Sed nec ea est principum cura religionis, ut pro hac bellum gererent, cum in suis ditionibus tolerent protegantque haereticos dicantque, se nullius imperare conscientiis, nec orthodoxa religio armis promoveri petit, vel in humanis situaretur mediis. Et si hoc esset, quis credat, Moscoviam foederi Austriaco-Gallico potius subscripsisse quam Anglico.

3tia. Silesiae ab Austria recuperandae passim est credita. Sed neque ista esse potuit, quia pactis publicis Austria Silesiam Borusso cessit sub evictione Moscoviae. Igitur Moscovia tueri Borussiae regem debuisset. Audivique ipse Viennae a viro magno, tam parum hoc bellum esse pro Silesia, quam est pro Turcia. 4ta. A regno petebatur Poloniae. Cum enim regnum illud electivum esset et rex actualis senior, exiguo praeterea in domum Saxonicam Poloni animo, in Borussicam autem propensissimo, neque iteratis diaetis suis ad coronandum actualis regis filium assensissent, Borussiae vires contundendae videbantur, ut sic Polonorum oculi ad eligendum sibi eum regem adigantur, quem Austria et Moscovia vellet. Cum opinione hac vel maxime conciliabatur praefatum foedus, quia et Gallia Poloniae regi ob delphinam suam adeoque affinitatem affecta esse videretur. In Saxoniam praeterea irruptio, regis in Poloniam relegatio hanc confirmare videbantur opinionem. Verum si res consideretur penitius, Poloni stringendi erant, cum nihilominus Poloniae quies sit almaque perfuatur pace.

5ta. Virium Borussi enervatio, ne crescendo leges ponat et Europae conturbet aequilibrium. At si istud erat, praestabat Austriae vel Angliam neutralem efficere vel ejus conservare amicitiam. Quare aularum et arcana status vulgus non penetravit.