CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1492500 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1492500.

Nodus 1492500 in documento krcelic-b-ann.xml


(Quid fecit rex Borussiae?)

Subintelligens ista Fridericus rex Borussiae ad aulam Viennensem ministro suo, comiti a Klingraaff, in mandatis dat, ut ex responso ipsius reginae informaretur, quid sibi velint illae exercitus ad Bohemiam Moraviamque collocationes, quid apparatus tot tantique bellici? Voluit enim sic arcanum habere Austria bellum, ut nec subditis constaret ipsis, sed legiones illae praetextu condiscendi a tironibus militaris exercitii ad Collinum Bohemiae contrahi dicebantur et a vulgo credebantur. Urgente Borussiae ministro reginam, responsum obtinuit: Consideratione dignae rerum publicarum circumstantiae me permoverunt ea media pro indispensabiliter necessariis assumere, quae pro mea confoederatorumque meorum defensione amplector, | et quae in reliquo in nullius praejudicium, quisquis ille sit, tendunt. Quo reginae nostrae responso Berolinum delato, jubetur minister Borussicus praecise quaerere, quorsum apparatus reginae bellicus spectaret, cautionemque scriptam petere: quod Sua Majestas imperatrix et regina Suam Majestatem regem Borussiae nec hoc nec futuro anno aggredi intendat. Verum respondente regina, nulli se obligatam rationem reddere, cautionis autem postulatum insolentiam esse, et responso hoc a rege Borussiae audito, jubetur minister cautionem urgere, rex autem in Saxoniam inexspectato fato irruit. De quo antequam diffusius, juvat notare, quae fuere jussa aulae quoad partes has Croatiae Sclavoniaeque.