CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1492457 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1492457.

Nodus 1492457 in documento krcelic-b-ann.xml


(Binck generalis Anglicus.)

Navium Anglicarum commendans generalis Binck post amissam classem tantamque jacturam in Angliam fuit revocatus et sequenti anno ob plebis populique contra eundem furorem fuit expeditus misereque mortuus. Scribebatur, quod Londini, dum praedicantius pro diligendis inimicis verba ad populum diceret, mulier quaedam palam exclamasset: Ergo et infami generali Binck parcendum foret! Neutiquam Si omnibus parcendum est, huic uni nequaquam.

Belli hujus Angliam inter et Galliam quae vera causa sit, me latet omnino. Dunkerkam naviumque depraedatio effectus inimicitiarum sunt, non causa. Sagaciores crediderunt, reipsa subversari debere aliquid, quod supra quoad Jesuitas notatum est. Partes enim illae una cum Gibilterra post mortem Caroli II. Hispaniarum regis Angliae obtigerunt, adeoque in veritate restituenda venire Hispanis, et Gallorum quidem medio, quorum opera ab Hispania fuere avulsa. Alii bellum hoc propter Caperdon (sic) esse autumabant. Ob distantiam nihilominus nos nec divinare veram possemus belli hujus causam, proinde ab ea praescindimus.