CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1492426 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1492426.

Nodus 1492426 in documento krcelic-b-ann.xml


(Rizzi generalis Jesuitarum.)

Atque ob hoc, post mortem generalis Jesuitarum patris Aloisii Centurione, ab eodem generali pro societatis totius capite commendatus pater Timoni, orientalis et ex schismaticis parentibus, regis Poloniae electorisque Saxoniae Romae minister, qui tametsi societati praefuisset, in generalem tamen eligi noluit, quod fato quodam haec omnia Europae principibus innotuissent. Consequenter, ut arcana haec evadant dubia, in generalis electione secretarium antefatorum patrem Laurentium Rizzi anno 1758. Jesuitae generalem sui ordinis crearunt. Praemissa autem post detectam Portugalliae machinationem a quodam Jesuita habeo ex eorum congregatione reduce | ; ut satis credibilia annotare volui, quia serviunt multum ad cognoscenda ea, quae annis notabuntur subsequis, atque illa confirmare videntur priora et haec, posteriora.