CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1492254 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1492254.

Nodus 1492254 in documento krcelic-b-ann.xml


(Deputatio de regulandis neoerectis comitatibus. Eatenus projecta.)

Quia autem 5to Sua Majestas regia non solum promotione duorum supra nominatorum supremorum comitum regendam Sclavoniam Hungariae instar insinuasset, sed mandato suo regio imposuisset, quae et qualis reponendis in integrum comitatibus danda censeretur regulatio, ut status opinarentur, ideo eatenus quoque sub praesidio Zagrabiensis episcopi ordinata habebatur deputatio. Ad hanc Jursichio ut supremo comiti patuit accessus, qui eandem, uti in Sclavonia esset, proposuit. Sed Busanius, cui perceptoratus prae vita sua esset, ex privata, ut omnes putabant, interessentia, ac in veritate ob multorum praepotentiam, fieri hoc non posse sustinuit. Hinc praemissa censebat deputatio: 1mo. Restaurationem comitatus nullatenus supremis comitibus indulgeri posse ob salvandam autoritatem bani, quae corruitura dicebatur, si supremis comitibus restaurationes fuerint admissae. 2do. Generales aeque comitatus congregationes non admittendae. 3tio. Et vel maxime perceptores comitatuum non inducendi, at cassam penes regni perceptorem remanere necessum foret, tam ob passiva regni hactenus contracta debita, quae impossibile foret per comitatus dividere, quam etiam ob defectum personarum in singulis comitatibus sic possessionatarum, quibus cassa credi posset. In reliquo, Sclavonicorum | comitatuum regulationi insisti posse. Jursich, observata singulorum deputatorum obstinata hac opinione, praescidit ab omnibus. At rem suam et comitatuum Viennae egit medio Benedicti Krajachich, fiscalis comitis Draskovich et resoluti supremi comitis comitatus Crisiensis, Ladislai item Bisztriczey cancellistae, amici sui.