CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1492164 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1492164.

Nodus 1492164 in documento krcelic-b-ann.xml


(Nova deputatio a rege constituta in eodem negotio.)

Dispositione regni, ut in comitatu Zagrabiensi ista reviderentur, factum est. Sed cum supremum suum comitem neque hi prostituere voluissent, quamvis Kesser aliique aggravati exstitissent, Joanni quoque Szaich collusio attribueretur et minus subordinates agnosceretur, idem Joannes Szaich occasione commissionis Althamianae lamentari et vicebanum Rauch accusare tam per se quam suos non neglexit. Ergo jussu regio et istud negotium revidendum erat. Deputatione igitur sub praesidio fati baronis Stephani Patachich instituta rebusque examinatis omnibus, deputationi visum, Joannem Szaich collusionis reum non esse, at duntaxat incompetentis subordinationis; contra judlium Kesser praecipue ab officio suspendendum, quia vix ab infamia immunem, Svagell item, ac plerosque alios. Mirum, quam offendebatur opinione deputationis Naisichius, ac praecipue ob non absolutum Kesser suum, quem unum pro vicecomitis officio esse sustinebat ejusque activitatem ad sidera extollebat, Szaichio palam inimicus, non tam ob Kesserium, at quia intellexerat, fassionem eum illam, qua mediante bona Bellecz teneret, divulgare sibique eam expediri fecisse. Deputationis hujus actuarius dominus Nicolaus Skerlecz opinionem deputationis fortiter sustinuit, nulliusque collusionis reum Szaichium esse defendebat. At quia Naisich diris sese devovisset, si collusio non est, autoritate vel potius praesumptione sua effecit, ut in publico ex ejus sententia damnaretur Szaich, efficere tamen non potuit, ut absolveretur Kesser, aut ne ab officio judlium suspenderetur. Has res, prouti etiam Naisichii super bonis Bellecz fassionem quia Szaich Viennae iterum repraesentasset, jussu regio haec totius regni opinio deputatis privatis ac a rege constitutis, domino videlicet comiti Joannii Patachich, domino protonotario Petro Skerlecz atque Nicolao Bedekovich, pro revisione ac sententia sic commissa est, ne sententiam ferendam ante aulae placitum proimulgarent. Qui etiam sequenti anno hoc in merito laborarunt, ut eodem anno dicturi. Intuitu quoque delatae infidelitatis quoad tutoratum domicellae Mallakoczianae, jubente aula, ut alteri tutoratus iste resignetur, eumque omnis deprecaretur, Szaich autem gesti tutoratus rationes dare et cupivisset et deberet, ad eruendam accusationis hujus veritatem deputatus exstitit dominus Antonius Bedekovich, tabulae judiciariae assessor, cum aliis quibusdam. At Szaichio cum injuria et istud objici, compertum, et hunc cum praefata barone virgine plus caritatis, quam obligaretur, etiamnum praestare. Remansit attamen orbus quibusvis comitatus officialibus Crisiensis comitatus, quia judicio publico collusionis damnatus Joannes Szaich pro suspenso aeque considerabatur, immo jam a triennio prope causae omnes ex personarum ibi defectu sepultae haerebant.