CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1491861 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1491861.

Nodus 1491861 in documento krcelic-b-ann.xml


(Idem relatione suae Viennam exmissionis statibus gravis et taediosus.)

Redux in patriam baro Stephanus Patachich libros suarum relationum retulit, ac triduo status non sine admiratione et stomacho suis relationibus detinuit. Retulit, quid emerito dixerat bano, quid ille quibusve verbis responderit; quid regia Majestas fata fuisset, dum ad regiam fuisset vocatus. A mareschallo jussum fuisse, ut pro banatu quosdam proponeret, ac proposuisse comitem Carolum Palffi mareschallum, comitem Franciscum Nadasd generalem equitatus, comitem Antonium Grassalkovich camerae praesidem, ac pro patriae more comitem generalem Josephum Draskovich, utpote patriae filios, cum comite Nicolao Erdoedio. Sed et dominum comitem locumtenentem proposuisse, sed responsum audivisse, esse pro officio juvenem; de comite autem Karoly, dum propositus Suae Majestati fuisset, Majestatem reposuisse, quod potator esset et cum Croatis ac vicebano aeque potatore potarent continuo. Generalem Franciscum Nadasd jam banum in gabinetto et pectore resolutum esse, ob certas tantum considerationes promulgationem ejus differi.