CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1491724 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1491724.

Nodus 1491724 in documento krcelic-b-ann.xml


(In Batthyan defectus.)

In Batthyanio tamen hos defectus notandos putavi. 1mo. Quod rescripta mandataque regia, quae ad statum expediebantur publicum, et permulta momenti magni et secuturae aetati prodesse queuntia, apud se detinuerit, et copias duntaxat talium relegare ad suum locumtenentem et statum publicum fuerit assolitus 2do. Quod regulandi archivi publici curam non acceperit. 3tio. Quod resignante principe Hildburgshausen administrationem generalatus Varasdinensis efficaciter non urserit, habito et aulae favore, et circumstantia regulationis confiniorum banalium, ad quae officiales illos transferre potuisset negotiumque sic facilitare, tametsi in vicem banalium confiniorum regno datum fuisset terrenum actuale generalatus. 4to. Quod contributionem inferiorum Sclavoniae comitatuum ad cassam conferri regni non procuraverit et pro fundo stabili exsolvendae banalis militiae applicari. Si enim Hungaria de dicis Hungariae disponit, cur non regnum Sclavoniae de suis regni comitatibus? Hinc 1751. regni protonotarius cum caeteris ablegatis parum prospexerunt et stabiliendis sub banali jurisdictione illis comitatibus et non inducendi, ut ab exemplo illorum trium etiam de dicis comitatuum Varasdinensis, Zagrabiensis et Crisiensis diaetaliter disponatur, quod satis metuendum, ipsa comitatuum horum in integrum repositione. 5to. Quod magis idonea subjecta ad quaedam officia promoveri non procuraverit. 6to. Quod locumtenentem inexpertum servaverit ultimum. Et de his satis.