CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1491690 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1491690.

Nodus 1491690 in documento krcelic-b-ann.xml


(Joannis Rauch laudes.)

Erat una solaque bani hujus infelicitas, quod plures Rauch non habuerit. Si enim vel 20 habuisset, res Croatiae non solum elevasset, sed plane etulisset. Erat in homine isto zelus, et verum quidem publici, neque regno et jurisdictioni autoritative publicae praejudicari vel minimum permisit, ob quod cum clero persaepe in contentiones venit, uti erat praetensio ablegationis per episcopum e clero denominanda, exemptio ab oneribus publicis et tamen beneficiorum publicorum Dubiczae participatio, etc. etc. Erat honoris bani sui studiosissimus, ut, omissis aliis, est officii resignatio. Interessentia innodatus non erat, ut miraculi instar sit, tot inter accusationis capita, tot inter contra eundem lamenta, interessentiae notam objectam illi non fuisse, excepto uno domino Szaich, qui exposuit, ideo jurisdictionem comitatus in Szamoboriensibus ab illo defendi, ut a decretis illorum aquireret, quod vel auditum evanescit. Aliis autem omnibus, uti Naisichio, Raffajo, Busanio interessentia probata est et ob hanc loqui non audebant erantque varii. Et quia vitio innodatus non erat, neque tales novit facile, hinc plurimos vitare debuisset, quos fovebat, quia Judas Iscariothes sub osculi specie ex interessentia propria Christum vendidit.

Dices: Rauch igitur non peccavit, dum modum regulandorum confiniorum bano perscripsit? dum conscriptionem ursit et defendit? dum cleri subditos contribuere debere sustinuit? dum Dubiczam confiniis applicari voluit? dum pro servando in banatu Croatiae bano Batthyan 1748. ad augustam aulam oratores procuravit? Respondeo: si consideretur felicitas publica et postponantur privata publico, laudem merebatur ab omnibus et pro patre haberi patriae. Praestabat in confiniis justitia, praedociniorum excidium, pecuniae per confinia in regnum introductio, patriae juventutis cultus et accomodatio quibuscunque privatis utilitatibus et hominum aliquod divitiis. - Dices: Sed hac ratione regni esse confinia desierunt. Respondeo: 1mo. In intentione Rauchii nequaquam, si alii sua non confudissent | privatasque interessentias non quaesivissent. 2do. Qua, rogo, ratione regni erant confinia? Banus creabat commendantes, vaivodas, qui et nunc, officiales omnes. Caput eorum erat, sicuti et actu. Per regnum exsolvebantur haramiae, et actu in eorum exsolutionem 40 dantur milia, proinde, uti ante, sic et modo manet in regno pecunia. Prius exigui, nunc plures ibi accomodantur. Conscriptio, ob tantorum lamenta de inaequalitate seu improportione, medium fuit in omnibus regnis et provinciis usitatum et a regno promissum in supradictis contractibus. Voluit ergo Rauchius, ut publico constent vires singulorum et publicum disponere valeat, regulareque perceptorem, non is leges publico scribere. Nil etiam fuit naturalius, quam qui accipit beneficium et onus accipiat, praecipue dum a tali exemptus non est. Dubiczae restitutio et legi erat canonicae conformior et municipali, neque enim ulla capitulo est legalis donatio, et si via juris processum per regni fiscum fuisset, amittere eam debuissemus. Bani vero in officio conservatio erat patriae elevandae medium unicum, uti effectus docuit. Et si ultro mansisset, plura erant speranda, nec tanta sentiremus vulnera, quae praesente bano perferimus. Proinde qui scit, per media quaerendum finem esse, vicebanum Joannem Rauch in praemissis culpare non potest. Haec pro veritate ipsa. Si enim ex odio personarum scribendum foret, cum neuter amicus meus haberetur sed pro notorio uterque inimico, satis iis, satis posteritati, satis publico bono injurius forem.