CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1491618 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1491618.

Nodus 1491618 in documento krcelic-b-ann.xml


(Quae opinio fuerit de banatu Caroli Batthyan?)

Eo muneri defuncto, ut fieri assolet, varii fuere sermones variaeque crises, prouti videlicet quisque vel penetrat vel affectus fuit. Accusabatur, sub eo amissa esse confinia banalia; tantorum violata privilegia; oneratam fuisse plebem majori contributione et viarum reparationibus; primae fuisse informationis; gubernasse per consiliarium Koller, notitiam patriae non habentem; per commissionem superioris anni praejudicari sivisse multum praerogativis nobilium; in dissensiones confusionesque tantas regnum praecipitatum esse et, dum juvare debuisset, deseruisse; in diaeta anni 1751. comitatus inferioris Sclavoniae, tot regni impensis postliminio restitutos, dicationi diaetali permisisse cum sessione propria; ut taceam, quae particulares personas respiciebant, e quorum numero et ego essem, utpote illius facilitate praepositura carens et in processum deductus. Laudabatur, quod et ipse in sua ad status expressit epistola, ab incorporatis regno inferioris Sclavoniae comitatibus, a regulatis confiniis, a Petrinae e generalatu Varasdinensi exemptione.